Testamentum de terreno de Villa Mendica

Cartulário:

Nº Documento: 
0342
Fólio: 
148r
Data do documento
Ano: 
1131
Mês: 
12
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Ego Iohannes Heiariz et uxor mea Maria Garcia facimus testamentum sedi Sancte Marie de terreno proprio quod habemus in territorio Colinbrie. Et habet iacencia ipsum terrenum in loco qui dicitur Villa Mendica. Et isti sunt termini eius: i[n] Oriente uia puplica; in Occidente quomodo sapartit cum monte Alkara; ad Aquilonem alium nostrum terrenum; ad Affricam uinea Petriz Suariz et una uia per ubi uadunt homines. Testamus nos(a) ipsum terrenum cum sua fonte et cum suis arboribus sedi Sancte Marie pro remedio animarum nostrarum uel parentum nostrorum. Et de hodie die sit ista hereditas ingenua sedi Sancte Marie et nunquam inde sedeat extraneata per nullum ingenium in totis diebus. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de nostra generacione quam aliena contra hanc cartam et nostrum factum infringere uoluerit quisquis fuerit quantum auferre temptauerit tantum sedi Sancte Marie in quadruplum conponat et episcopo predicte sedi aliud tantum et insuper semper sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in infernum dimersus. Facta carta testamenti Nonas Decembris, Era M.a C.a L.a X.a VIIII.a. Ego Iohannes et uxor mea Maria qui hoc testamentum iussimus facere coram idoneis testibus manibus nostris roborauimus et hec sig † † na fecimus.
Qui presentes fuerunt: Saluatus Zoleimaniz ts., — Petrus Sesnandiz ts., — Petrus Venegas ts., — Petrus Christoforiz ts., — Iohannes prior conf., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Didacus presbiter conf.
Martinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.