Carta uenditionis de illa almunia de Seg[u]in

Cartulário:

Nº Documento: 
0344
Fólio: 
148v
Data do documento
Ano: 
1141
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 39, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Petrus Dominici et uxor mea Maria sedi Sancte Marie Colinbriensi priorique eiusdem Iohanni ac canonicis ibidem comorantibus de illa nostra porcione quam habuimus in illa almunia de Seguin in suburbio Colinbrie iuxta balneum. Et est illa nostra porcio diuisa et contigua illis domibus que contra Aquilonem sunt. Vendidimus illam nostram partem de illa almunia quantum inde nobis pertinet sicut a nobis diuisa est cum terminis suis ac per ubi eam potueritis inuenire et concessimus uobis pro precio quod de uobis recepimus uidelicet VI.ex morabitinos aureos tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio aput uos(a) nichil remansit in debito. Igitur ab hac die in tempore habeatis uos illam predictam porcionem nostram et posideatis iure perpetuo tam uos quam successores uestri in secula seculorum. Et si aliquis homo ex nostra parentela uel ex qualibet seu uenerimus uel uenerit qui hanc cartam infringere et hereditatem a uobis aufferre presumpserit non sit ei licitum per ullam assercionem sed quantum inquisierit tantum in duplum uobis componat. Nos quoque si eam uobis in concilio auctorizare uel defe[n]dere noluerimus aut non potuerimus tunc simus constricti quousque componamus illam uobis duplatam et quantum fuerit melioratam et iudici suum iudicatum. Et insuper hec carta semper habeat uigorem. Facta carta mense Magio, Era M.a C.a LXX.a VIIII.a. Nos prefati hanc cartam idoneis testibus roboramus et propriis manibus et hec sig † † na facimus.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Alcazez ts., — Pelagius portarius ts., — Arias Runcaira ts., — Sesnandus Alcarauina ts., — Pelagius Aluitiz ts.
Zoleima diaconus notuit.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.