Carta distributionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0351
Fólio: 
150v-151r
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Era M C X.v IIII, mense Iulio. Ego Sesnandus Arias diem mortis mee timeo mando diuidere meum habere. Placuit mihi ut Sancte Marie Colinbriensi sedi omnibusque canonicis ibidem commorantibus facere cartam de tercia parte mee medietatis que mihi contingerit mobile et inmobile: domos, uineas, terras, uillas, hereditates, aurum et argentum, indumenta, quadrupedia. Mando et concedo predicte sedi ut post obitum meum memoria mei semper ibi sit et ut iugiter ibi perpetim maneat quatinus Deus Omnipotens suis assiduis orationibus misereatur mei cum uenerim ante conspectum diuine maiestatis sue. Due uero residue partes si mihi ex muliere hac legitima uel ex alia legitima fuerint filii dentur eis due predicte partes insimul cum fratre eorum quem habui ex concubina ut sint inter eos equaliter ad possidendum siue ad diuidendum. Si enim mihi amplius non fuerint filii quam hunc quem modo habeo ex concubina mando ei dare terciam partem solummodo. Due autem predicte partes maneant perpetim predicte sedi cunctis temporibus seculorum. Et detur inde aliquod adiutorium in captiuis pro remedio anime mee et parentum meorum. Si quispias(a) enim quod fieri non credo tam ex propinquis quam de extraneis hoc meum factum scriptum in aliquo irrumpere uoluerit uel temptauerit, primitus a Sancte Matris Ecclesie gremio sit alienatus et cum iniquis et excomunicatus sit deputatus quousque a testamento hoc se aperiat et ad dignam satisfacionem uenerit. Si uero perseueranter in hac audaciam permanserit cum dies sue mortis aduenerit diabolus eum portet iniquorum societate perpetim permansurum. At tamen hoc factum semper obtineat firmitatem et insuper quantum auferre temptauerit sedi predicte in duplum componat. Ego predictus coram idoneis testibus manu propria consigno †.
Qui adfuerunt: Martinus prior adfuit, — Dominicus presbiter adfuit, — Laurencius archidiaconus adfuit, — Martinus presbiter adfuit, — Odorius Iohannis Feliz ts., — Petrus presbiter adfuit, — Arias diaconus adfuit, — Iulianus subdiaconus adfuit, — Menendus subdiaconus adfuit, — Iohannes Hiaraz ts., — Midus Suariz ts., — Petrus Zerakiz ts., — Petrus Iohannis ts., — Menendus Scapiz ts.
Iulianus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O último s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.