Carta placiti

Cartulário:

Nº Documento: 
0353
Fólio: 
151r-151v
Data do documento
Ano: 
1032
Mês: 
3
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Aluitus abbas(a) una cum subrino meo Izila Sabariguizi et Tudeildus abbas et domna Vnisco placitum facimus inter nos unus ad alius pro scriptura firmitatis quod erit III.o Idus Marcii, Era LXX.a superhacta millesima pro illa intencio que inter nos fui pro uilla Sunillaner in presencia ante Gundisaluo Trastemirizi et per manus saioni Vimara Eiriguizi et deuenimus inde ibi ad iuramento hic ad monasterio Leza per manus ipsius saioni et deuenimus inde ibi ad compagina que parciant ipsos abbas ambobus ipsam nominatus ipsa medietate que incartabit Sunilla et uxori sue Gudilo ad domno Tructesindo et ad uxori sue domna Vniscu. Vnde intencio fuit unde saka Aluitus abbas scripturas de Fanzaranes et domna Vnisco scripturas de Sunilla et de Gudilo que posuit in testamento de Leza et illo pumar que pariabit Vedragildu et Baltario quomodo est integro in omnique giro cum suas casas ipsa hereditate sicut desursum resonat et comodo afflamus illam in iure de Tudeildo abba parciant ipsos abbas ambo equaliter per medium pro que tornarunt Aluitus abba et suas testimonias de iuramento et de pena ut habeant ipsos abbas per medium et post obitum ipsius abbas fratres de Fanzaranes et fratres de Leza similiter faciant usque in uita sancta. Et qui unus ex nobis de istos abbas aut de ipsos fratres de ipsos monasterios iam nominatus ibidem suposita fecerit super ipsas hereditates que sursum resonant unus ab alius pro se aut pro quocumque generis omo pro quacumque haccio uel calumnia pro inpedimento quomodo careat post partem de qui placitum obseruaberit sua racionem de ipsa hereditatem et insuper C solidos et ad iudice suo iudicatum. Aluitus abba et Izila Sauariguizi et Tudeildus abba et domna Vniscu in hoc placitum manus nostra † † † † s.
Qui adfuerunt: Gundisaluo Vermudizi ts., — Sarrazinu Gaudilizi ts., — Randulfus presbitero ts., — Ero Vegitizi ts., — Fromarigu Taninizi ts., — Menendo Sisnandiz ts., — Asemonda testes.
Et seiant ipsos pactos de iuramento et de pena persoltus Guimara Eriguizi qui fuit saioni manu mea confirmo.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.