Carta diuisionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0355
Fólio: 
151v-152r
Data do documento
Ano: 
906
Mês: 
1
Dia: 
11
Nota: 

Cfr. o documento 356.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 2, cóp. vis. redonda, séc. XI.

In nomine Domini. Colmellus diuisionis qui factus est inter partem domni Nausti episcopi et suos homines et domni Sisnandi episcopi et suos homines de ipsa uilla iam supradicta Sancte Eulalie. Euenit in porcionem domni Sisnandi episcopi et de suos homines nominibus Adulfus abba et suos gasallianes, id est, uarzena que est de uarzena Telleli usque in sua sepe in omnique circuitu integra, Siccakiolo medio, agro de Pelago integro, pomare Toderizi integrum, agro Gundisalui medio, pumare Gundisalui et Leouegildi et uinea integra, kasale Salomonis cum suo portum integrum, linare medium, agro Miri sepe integrum, salto sua sepe Placidi usque et Leouegildi integrum, casale Gundefreli medio, bustello medio, uillare Spasandi medio, kasale Placidii per sua sepe integrum, salto de sua sepe Placidii usque in agro Arzirici medio, agro de Contensa medio, agro de Manula integrum, et inde per ribulo usque in Foui et inde per casa Tructemiri et inde per sepe qui est de agro Manzi et inde per ribulo usque in carraria et inde per ipsa carraria usque in dextros ecclesia et caput de ipsos dextros usque in carraria que est ina agra Argirizi et agro ub[i] Ansemondus habitat integro extra porcionem de ruptores, agro de Dauid, integro cum suos linarelios duos, agro Astrulfi per ribulo usque per suas sepes in omnique circuitu integro, salto de fontano in fontanello medio, et de ipso fontano usque in domo Aruetani, et per ipsa carraria antiqua usque in petras natiuas et per ipsas decorias usque Astrulfi medio, et tam salta quam et rupto de sepe de agra Astrulfi usque in agra Tellili medio extra ruptores, agro Suniemiri medio, mulinos antiquos qui sunt in uilla illa medies.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.