Carta professionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0357
Fólio: 
152v
Data do documento
Ano: 
1155
Mês: 
9
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Pelagius presbiter Gunsunuiz incolumitate mea et nulla cogente nesessitate facio hanc cartam professionis firmitudinem ecclesie Sancte Dei genitricis Marie sedis Colinbriensis et priori eiusdem sedis domno Fernaldo diacono et omni conuentui canonicorum eius ut in uita semper sit eiusdem sedis clericus et famulus fidelissimus et post obitum eidem sedi omnia quecumque ad me pertinent ad sustentacionem clericorum dentur corpusque meum ibidem sepeliatur ut qui in uita me honorifice susceperunt et concanonicum et socium eiusdem conuentus deputauerunt et in morte dum corpus proprium ibidem fuerit sepultum orationibus adiuuent ut apud Dominum intercessionibus eorum sufflagrantibus delictorum ueniam consequi merear. Si autem ut humane fragilitati accidere solet corporis debilitas siue membrorum contraccio michi euenerit in eadem sede pro modulo meo ut canonicus honorifice suscipiar et de bonis ecclesie ut cumque sustenter. Siquis autem homo tam laicalis quam sacerdotalis ordinis uel cuiuscumque condicionis hoc firmitudinis stabilimentum irrumpere temptauerit quantum a prefata sede alienare presumpserit tantum eidem sede in duplum componat et regie potestati tantumdem exsoluat et hoc scriptum proprium uigorem obtineat. Facta carta VII Kalendarum Octobris, Era M C LX.v III.a. Ego prenominatus Pelagius qui hanc cartam facere iussi manibus propriis roboraui et hoc sig † num feci.
Qui adfuerunt: Ego Fernandus diaconus prior eiusdem sediz conf., — Petrus presbiter conf., — Godinus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Suarius Venegas ts., — Petrus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Pelagius Midiz ts., — G[onsaluus] Menendiz ts.
Dominicus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.