Distributionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0358
Fólio: 
152v-153r
Data do documento
Ano: 
1139
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Vermudus archidiaconus re[co]gnoscens quia quicquid habeo ex parte Dei et sedis Sancte Marie Colinbriensi habeo et ad ipsam reuera pertinet sedem distribucionem rerum mearum cum consilio et precepto episcopi domni Bernaldi et prioris domni Iohannis et capituli eiusdem sedis facere curaui. In presenti itaque mando et testamento concedo prefate sedi medietatem omnium hereditatum mearum tam cultarum quam incultarum. De alia uero medietate si Deus mihi sanitatem concesserit promitto quod uadam ad capitulum Sancte Marie et secundum consilium et preceptum domni episcopi et prioris atque canonicorum sicut iustum fuerit inde distribucionem faciam. Si uero ante hoc mihi obitus euenerit ipsi meum corpus et totas hereditates obtineant sed curam matris mee et aliorum parentum meorum misericorditer habeant. Quandiu autem uixero teneant me in onore et non habeant licenciam transeundi ad me uel aliquid de hereditatibus auferendi sine racione. Quisquis uero hoc firmamentum irrumpere temptauerit excomunicetur et maledicatur et cum Iuda proditore in infernum dimergatur quantumque auferre presumpserit in quadruplum ei qui uocem tenuerit componat. Facta carta mense Octobro, Era M C LXX VII. Ego Vermudus archidiaconus qui hanc cartam facere iussi coram testibus manu propria confirmo.
Ego Bernaldus episcopus conf., — ego Iohannes prior conf., — Iohannes presbiter conf., — Iohannes subdiaconus conf., — Bernaldus presbiter conf.
Menendus presbiter conf. et notum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.