Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0361
Fólio: 
153v
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
5
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumfatoribus sanctisque martiribus sanctorum martirum Sancta Maria et Sancti Saluatoris cuius baselica fundata est in monasterio Leza, subtus mons Custodias, territorio Portugalensis. Obinde ego famulus Dei et Gontina Pelagius indignus et peccatores damus atque concedimus ad loci illius iam supernominati hereditate nostra propria que ganauimus in uilla Recarei hereditate de Aragunti et de Ara Saroniz et de Eilo Saroniz de Fonte Kalata a Rekarei et inde per pumar de Maruam per illa uia usque a Sancto Iohanne et per illo mermorial d[e] Ennego usque Goemir ab integro per ubi illa potueritis inuenire per suis locis et uicis et terminis antiquis sua racione de illas mulieres ab integro. Damus ad uos iam supranominatas pro remedio anime nostre ut siquis tamen quod fieri aliquis homo uenerit de propinquis meis uel de extraneis ad hunc textum nostrum temptauerit uel infringere uoluerit, in primis sit excomunicatus et ad fidem Christi separatus et habeat parte cum Iuda traditore et pariat ipsa hereditate post parte de ipso monasterio duplata et insuper D solidos et iudicato et iam supernominatos Pelaio et Gontina ad hunc textum nostrum plena semper habeat firmitatem. Factum seriens testamentum nodum die quod erit Kalendas Magii, Era M.a C.a XX.a VI.a. Pelagio et Gontina in hac testamenti manus nostras roboramu † † s. Et addicimus in testamento filios de Pelaio et de Gontina: Egas Pelaiz, Sueiro Pelaiz, Eluira Pelaiz, Regina Pelaiz, Bona Pelaiz, manus nostras roboramus.
Sauarigu ts., — Vizoi ts., — Fromarigu ts., — Petrus ts., — Diagu ts., — Froiulfu ts., — Truito ts., — Godino ts., — Romarigu ts., — Froila conf..
Gundisaluus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.