Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0362
Fólio: 
153v-154r
Data do documento
Ano: 
1037
Mês: 
3
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 511 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego comite Gundisaluo filius Froila et uxori mee Ermesenda filia Fredenando et Eluira placuit nobis asto animo et prona nostra uoluntate et propria mente non pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus tibi Halaf kartula uendicionis sicut et fecimus de hereditate nostra propria que habemus in uilla Rial subtus alpe mons Custodias, discurrente ribulo Leza, territorio Portugalense. Et habuimus illa hereditate de parte nostro seruo Godesteo filius Leodemaro et Dolcina et uenit nobis in porcionem ipso seruo et sua hereditate inter meos germanos uel heredes et fuit ipse Godesteo filius Leodemaro et Dolcina et fuit ipse Godesteo criazom de pater meus domno Fredenando et de mater nostra domna Eluira. Vendimus tibi IIII.a integra de hereditate de Leodemaro et de Dolcina qui fuerunt parentes de ipso Godesteo ubi illa potueritis inuenire per ipsa uilla cum quantum in se obtinet uel ad prestitum ominis est cum suo exitum ad monte uel regressum ad domum siue in ribulo siue ubique portueritis inuenire per ubi tibi delimidauimus et coram testibus adsignauimus. Et accepimus de precio aderato et nominato I.a adorra siricea colore uerde et I.a escala argentea et II.as pelles anninias quia tantum nobis bene conplacuit. Tu dedisti et nos accepimus et de precio apud te nil remansit in debito ita ut de hodie die et tempore seiat ipsa hereditate de nostro iuri abrasa et iuri tuo dominio sit tradita et confirmata. Habeas tu firmiter et omnis posteritas tua au[t] cuius tradita fuerit de manibus tuis. Siquis(a) tamen quo fieri minime crederis aliquis omo uenerit uel uenerimus aut nos aut propinquis nostris uel extraneis ad inrumpendum contra hanc carta uendicionis que nos in iudicio deuendicare non potuerimus pro parte tua aut tu in nostra abeas licencia aprendere de nos quod in hanc carta uendicionis resonat trip[l]atam post tua parte et quantum fuerit melioratam et tu perpetim abitura. Facta carta uendicionis die erit pridie Idus Marcii, Era L.a XX.a V.a superhacta millesima. Comite Gundisaluo et uxori mee Ermesenda domna in hanc cartam uendicionis manus n[ost]ras roborauimu † † s.
Qui adfuerunt: Tudeildus abba conf., — Petrus conf., — Ammor conf., — Suario Louegildici ts., — Saluador filii Arias ts., — Donadeo presbiter, — Canabe conf., — Godesteo conf., — Iohanne Bb(b) ts., — Engo Candilaci, — Placidio conf., — Romarigo presbiter conf., — Sarom ts., — Menendo Iohannaci ts., — Victenando ts., — Didacus presbitero conf., — Electus presbitero conf., — Cidi Patrici ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) O último s encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) Abreviatura do patronímico.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.