Carta firmitatis

Cartulário:

Nº Documento: 
0363
Fólio: 
154r-154v
Data do documento
Ano: 
1041
Mês: 
4
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ambiguum quippe non potest sed plerisque manet cognitum atque patefactum est eo quod fuit Aion abitantate in uilla Elduar et edificauit ecclesia uocabulo Sancti Martini in sua hereditate ipse Aion presbiter et fecit inde testamento et dedit in manus Sauarigus frater pro remedio anime sue et ipse Sauarigo habitante in ipso loco. Post multo tempus fecit inde testamento ad Vnisco prolix Menendo et ad suo filio Doredo Tructesindiz et obiurgarunt illo loco in suo iuri per multos tempus usque dum testarunt suos monasterios ad Tudegildus abba et ad suos fratres et testarunt ibidem ipsum domum Sancti Martini cum suos dextros. Obinde ego dedi illa terra de Portugal in manus de comes Menendus Nuniz et de sua mater Eldara comitissa et mandauit illa comitissa inquietare ipsa ecclesia Sancti Martini. Fuit autem ille abbas Tudegildus ante illa comitissa Dondna Eldara et renunciauit ea omnia quod factum fuerat ecclesia. Obinde ego comitissa famula Dei domna Eldura placuit mihi ut confirmaremus tibi Tudegildus abba ipsa ecclesia que supertaxata est ut abeas et possideas tu ipse et fratribus tuis et qui reliqueris et accepimus de te in humilitate quod mihi bene complacuit do et dono tibi ipsa ecclesia. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit tam propinquis quam extraneis hoc factum nostrum infringere temptauerit sit anathema maranata in conspectu Dei Omnipotentis atque sanctorum eius et pro damna temporalia paries quadruplum quantum ausus fuerit infringere et post parte regi uel qui terram imperauerit duo auri libras uel ternas. Facta scripture firmitatis XIII Kalendas Magii, Era M.a LXXVIIII.a. Comitissa domna Eldura manus meas † conf.
Raupario conf., — Fremariz Randulfuz conf., — Recemondus Maureliz conf., — Atam abba conf., — Abdela presbiter conf., — Didacus Truitesendiz, — Ruderigus presbiter conf., — Guandila quos uidit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.