Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0365
Fólio: 
155r
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
6
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis ac triumfatoribus sanctisque martiribus sanctorum martirum, Sancti Saluatoris et omnium apostolorum, Sancte Marie Virginis cuius baselica fundata est in loco predicto monasterio Leza subtus mons Custodias, territorio Portugalensis. Obinde ego famulo Dei Godinum Sisnandiz continuo indigno et peccatore damus atque concedimus ad ipsum locum locum iam supernominatum V.a de mea hereditate quam habui de abiorum meorum siue de conparadela in uilla quam uocitant Rial de Iusanum iuxta ipsa hereditate de Diago Truitesendiz siue de meo ganato V.a integra per [ubi] illa potueritis inuenire per suis locis et uicis et terminis antiquis pro remedio anime mee. Vt siquis tamen quod fieri [non creditis] aliquis homo uenerit generis aud de propinquis meis uel de extraneis qui hunc textum meum temptauerit uel infringere uoluerit, in primis sedeat excomunicatus et ad fidem Christi separatus et habeat partem cum Iuda traditore et pariat ipsa hereditate post parte de ipso monasterio duplata insuper et duo auri talenta et iudicato et ad ipsum principem qui ipsa terra imperauerit Gudinum. Ad hunc testum plenum semper habeat firmitatem. Facta seriens testamenti notum die quod erit III.o Kalendas Iulias, Era M C XXVIIII.a. Godinum in hac series testamenti manus meas robor † † † o.
Sueiro ts., — Sisnando ts., — Gaudengu manus meas conf., — Froila ts., — Diagu ts., — Coluim Sisnando ts., — Zalama presbiter quod uidit, — Gudu manu mea confirmo, — Menendus presbiter manus(a) meas confirmo.
Manuel notuit.
Hoc memoramus qui ipsos intercessores ipso monasterio inperauerint qui non faciant ad filios meos corrupto nec filios meos ad illos et quid ausus fuerit ipso testamento irrumpere uoluerit qui pariat in duplo quantum sursum resonat.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.