[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0368
Fólio: 
156r-156v
Data do documento
Ano: 
957
Mês: 
12
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego et u[x]ori mea Fofo Guanadi placuit nobis bone pacis et uoluntas nulloquoque gentis inperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metus sed proprie mihi accessit uoluntas ut ubi uendemus tibi Sunila sicut et uendo omnia mea hereditate quantaque abeo in uilla Sunilani subtus monte Gondemir, territorio Portugalensis, secus flumen Durio. Vendimus tibi in(b) ipsa uilla omnia mea hereditate quanta iusi sumus habere in ipsa uilla et medietate de illo pumar in terra que est adiuxta uestra domo, uendimus tibi terras, fogares cortinarios, arbores fructuosos uel infructuosos, petras mobiles uel inmobiles, aquis cursiles uel incursiles, accessum uel regressum, omnia et integro tibi uendimus quantum ad prestitum ominis est in ipsa uilla ubi potueritis inuenire per suis terminis uicos et locis antiquis per ubi illa potueritis inuenire libera in Dei nomine habeas potestatem. Pro que accepimus de uos in precio V.que modios milii et duos quinales de sicera et uno cabrone tanto nobis bene complacuit et de precio penis apud uos nil remansit in debito ut habeatis uos dies et annos temporibus seculorum. Siquis aliquis homo te pro id calomniare uoluerit an uoluerimus comodo habeatis licencia de nos adprehendere ipso que in carta resonat duplatum uel quantum ad uos fuerit melioratum et uobis perpetim habitura. Facta cartula uendicionis VIII.o Kalendas Ianuarii, Era DCCCC.a LX.v.a. Fofo et uxori mea Guanadi in hanc cartula uendicionis quod fierit relinquendo cognouimus manus nostra † † s.
Nandulfo ts., — Strulfo ts., — Brandila ts., — Vimaredo ts., — Andulfo ts., — Vilifonso ts., — Gundiuado ts., — Gundesindo ts., — Ranemiro ts., — Guntemiro.
Creixemiro notuit.

Aparato: 

(a) A palavra uenditionis da rubrica foi escrita na margem esquerda, com letra da época, mas diferente. — (b) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.