Testamenti carta ad Sanctam Mariam de Dauid

Cartulário:

Nº Documento: 
0370
Fólio: 
157r
Data do documento
Ano: 
1138
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Quoniam antiquitus ratum est auctoritate sanctorum canonum ius cuilibet mortoli uita comite de prediis suis, hereditatibus atque possesionibus ecclesias Dei per testamentum ditare, idirco ego Dauid presbiter exempla illorum uolens immitari ne forte intestatus debitum mortis exsoluerem et ob hoc noxam in futuro incurrerem bonum et utile consilium in animum duxi nulla necessitate cogente sed propria uoluntate suggerente Sancte Marie sedi Colimbriensium testamentum om[n]ium facultatum quas adhuc uiuens possideo facere. Nam cum me profiterer atque per omnia obedientem eiusdem sedis priori atque canonicis affirmarem dignis conpensantes digna me in illorum congregacione ac beneficio socium et canonicum benigniter receperunt. Tali karitate magis ac magis accensus uiuum et mortuum me ipsum eorum dicioni submitto et sicut predixi mobilium rerum atque inmobilium possesionum meanirum predicte sedi testamentum facio, uidelicet de illis hereditatibus quas in Alafoen(b) habeo, quarum unam(c) est in Laurosa, alia uero in Palaciolo atque in Acerrazes alia noscitur. Itaque has hereditates et omnia que mea existunt ante obitum et post obitum supradicte sedi trado ut illas habeat iure perpetuo. Igitur si aliquis propinq[u]us uel extraneus cuiusque dignitatis uel persone contra(d) hoc firmamentum insurgere presumserit quantum aufferre temptauerit tantum dupliciter illi sedi conponat et excomunicacioni subiaceat nisi resipuerit. Facta hac carta mense Marcii, sub Era M.a C LXX VI.a. Ego prefatus Dauid propria manu confirmo et hoc signum facio †.
Ego Iohannes prior affui, — Petrus presbiter adfuit, — Martinus presbiter adffuit, — Didacus presbiter adffuit, — Tellus presbiter adffuit, — Christoforus diaconus adffuit, — Michael diaconus adfuit, — Michael diaconus adfuit, — Martinus presbiter adfuit, — Pelagius presbiter adffuit, — Dominicus presbiter adffuit, — Pelagius diaconus adffuit, — Petrus diaconus adffuit, — Ciprianus subdiaconus adffuit.
Iohannes subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, desde ad sanctam, em letra da mesma época, mas diferente. — (b) O e encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) A letra m está sopontada. — (d) Sobreposta à letra n está a abreviatura de us.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.