[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0396
Fólio: 
163v
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
6
Dia: 
9
Nota: 

Apesar de no texto figurar nonas Kalendas Iunii, entendemos aqui nonas como o nono dia após as Kalendas de Junho.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis hac triumphatoribus sanctisque martiribus Sancti Mameti et Sancti Pelagii quorum baselica fundata est in loco Lauruano terrictorio Colimbriense. Ego exiguus famulus Dei Frogia qui in peccatorum mole depresso in spe fiduciaque sanctorum meritis usquequaque disperacione deicimur qui eciam teste consciencie reatui mei criminis sepe pauesco ut ergo per uos sanctissimi martires tandem reconciliari merear(a) Domino Deo uestro hac sanctorum om[n]ium fides suplicaciones uotis omnibus implere. Et ideo deuocioni mee extitit ut de paupertacula mea sancte ecclesie uestre aliquantulum ex uoto proprio conferre debere. Et sicut scriptum est "Vouete et reddite Domino Deo uestro"(b). Ideo omnia afectu operis tandem ipsam meam deuocionem implere procuro hac si concedo atque offero suprenominate ecclesie uestre ut dixi pro uictis atque uestimentis monachorum in ipsa ecclesia uestra deseruiendum siue pro luminaribus altarium uestrorum uel helomosinis pauperum. Do atque concedo pro remedio anime mee siue de germano meo Petro presbitero diuet memoria ecclesia Sanctae Eollalliae quam hedificamus ex parte testamenti ipsius monasterii supranominati ipsa ecclesia cum suas cortes intrinsecus eorum quantum ad prestitum hominis est. Adicio etiam uineas, trerras ruptas et inruptas quas habeo in ipsa uilla racione seruata et in uita mea mihi deseruiat et post obitum meum ab integro concedo et offero sicuti iam nominato, quod et iuracione confirmo per Deum Patrem Omnipotentem et per regnum catholicorum quia numquam ero uenturus ad irrumpendum hunc meum factum. Et qui talia ausus fuerit, in primis sit excomunicatus ab omni cetu christianorum et cum Iuda traditore habeat participacionem in eterna dampnacione numquam finienda et quantum contaminauerit in quadruplum pariat. Et hunc meum scriptum plenam habeat firmitatem stantem et permanentem in huius robore firmitatis. Ego supranominatus humilis et quietus hanc cartulam testamenti ut fieri iussi et religendo cognoui manu mea r † oboro. Facta series testamenti nonas Kalendas Iunii, Era M.a C.a XXXVI.
Qui presentes fuerunt: Garseas Sandiz conf., — Eusebius prior conf., — Sesnandus monacus conf., — Gundisaluus monacus conf., — Suarius ts., — Transmiru conf., — Fraiulfo ts., — Menendus ts.
Tructesindus diaconus scripsit.

Aparato: 

(a) O primeiro e está sobreposto a um a para correcção. — (b) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.