Carta cambiationis de Azar cum domibus que fuerunt domni Artaldi

Cartulário:

Nº Documento: 
0397
Fólio: 
163v-164r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
1
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 37, or. car. Em rigor, este documento não é o original do documento 397 do L. P. É, sim, o que a Sé de Coimbra fez como um dos outorgantes daquele contrato.
Vid. etiam o documento 579 (= Cópia C).

(a) Quoniam quidem de adquisitis sibi rebus unicuique uendendi seu donandi uel comutandi licencia et potestas antiquitus habetur atque permittitur, idcirco ego comes domnus Fernandus nutu regine domne Tharasie facio cambiacionem et firmitudinem cum domno Gundisaluuo Colimbriensis ecclesie episcopo suisque cumcanonicis de hereditatibus istis inferius nominatis. Placuit uero mihi nullo me cogente sed promta et propria uoluntate dare atque concedere domno Gundisaluuo Colimbriensi episcopo et ecclesie eius suisque successoribus uillam que uocatur Azar cum suis terminis antiquis et adieccionibus necnon placuit mihi augmentare illi maiores terminos supra illos terminos quibus regina domna Tharasia Cogiam castrum determinari iusserat sicuti in cartula et firmitudine quam inde sibi regina domna Tharasia confirmauit bene et ordinate determinantur pro medietate illius domus que in Colimbria prope murum ciuitatis fundata est quam consul domnus Menendus et soror sua domna Sisili sedi(b) Sancte Marie testati sunt. Sciendum uero quod regina domna Tharasia mihi iam dictam uillam et terminos augmentatos per cartulam dederat et inde firmitudinem fecerat auctoritate cuius et nutu uobis uestrisque sucessoribus ipsam uillam et ipsos augmentatos terminos do atque concedo ipsa etiam concedente et me numquam ullo modo uel ulla assercione ablaturum sine fraude et doli ambitu promitto sed ut ab(c) hac die sub(d) potestate uestra uestrorumque successorum per infinita secula firmiter concedantur et concessa perpetim habeantur omnino iubeo. Si forte quod fieri non credimus aliquis homo tam de nostris propinquis quam de extraneis contra hanc ad imrumpendum uenerit uel uenerimus et nos in concilio deuendicare non pot[u]erimus aut uos in uoce nostra conponamus uobis ipsam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit meliorata et iudicatum. Facta et confirmata est firmitatis series mense Ianuario, Era M.a C.a LX I.a. Ego comes domnus Fernandus nutu regine domne Tharasie Ildefonsi regis filie coram nobilibus inferius scriptis hanc firmitudinem confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Petrus Pelaiz ts., — Nunus Suariz ts., — Pelagius Cidi monacus adfuit, — Egas Gonsendiz ts., — Nunus Rarus ts., — Mido Petriz ts., — Pelagius Velasquiz ts., — Tellus archidiaconus adfuit, — Suarius abbas Benediccio adfuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diferente, desde de, ficando na margem esquerda a partir de cum. — (b) A letra i foi escrita por cima de um q para correcção. — (c) Um traço vertical sem sentido antecede a letra a. — (d) A letra b foi sobre um p para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.