Carta uenditionis ac conditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0398
Fólio: 
164r-164v
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
1
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 27, or. vis. trans.

Annis uita moribus factis hominum senescentibus multa humane digna memorie obliuioni(a) traduntur quorum negligencia quia digne non sunt tradita memorie mentes hominum ad errorem sepe perducuntur. Inde accidit ut quod maiorum reuerencia Sancte seruitoribus Ecclesie ad uite sustentamentum atribuatur eorumdem subsequacium suorum qui reliquere temeritatem postmodum numquam quasi a precessoribus traditum reppetatur. Et si qua pacti interposicione pro ipsorum patrum suorum reuerencia eis paululum permittatur prorsus omni obliuione beneficii adibita permittencium manibus eripiatur cuius rei gratia sancte placuit dispensatoribus ecclesie ut si qua cuiquam rebus ecclesiasticis beneficia permittantur. Facte carte scriptitacioni inprimantur et in posterum nequa inde dubitacio oriatur quo sint pacto permissa ipsius Sancte seruicio Ecclesie succedentibus relinquantur huius ecclesiastice institucionis ego Martinus prior Colimbriane ecclesie haud in memor inter cetera eiusdem supradicte ecclesie beneficia multis communi fratrorum nostrorum concessione permissa curtim unam cui siue qua de causa uel quo pacto et quo auctorizante uenditum subscripseram. Notum ergo omnibus minoribus ac maioribus Colimbriane ciuitatis habitatoribus existunt canonicos Sancte Marie predicte ciuitatis ecclesie auctorizante eiusdem sedis pontifice Paterno curtim quandam uicinam monasterio cuidam domne Bone Menendi nomine uendidisse et ex ea centum solidos acceptos in ipsius monasterii sui edificiis dispendisse. Tali tamen condicione ut dum h[ui]us uite curriculo persistat iure eam sibi hereditario possideat et peracta uita Sancte Dei Ecclesie suisque canonicis omni precii restitucione remota legaliter restituat. Siquis uero successorum suorum siue hominum aliorum radice om[n]ium malorum cupidine forte instinctus scriptum istud infregerit sibique curtim supradictam retinere nec ut decretum est constituta ista adimplere contenderit uictus iusto iudicis iudicio quod iniuste subtraere uoluerat suis rebus duplicatum Sancte Dei Ecclesie suisque seruitoribus restituat tantumdemque presidi memorate urbis pro illicito presumpto falsitatis conuictus rependat. Et tunc demum sinu Matris Ecclesie sequestratus ab ipsoque Domino huius sedis episcopo comunione priuatus digna quousque penitencia expurgetur infra limen ecclesie nullo modo recipiatur. Quod scriptum ego Bona Menendiz testibus adibitis et signo mea manu facto corroboro et confirmo †. Quorum testium nomina infrascripta sunt. Quod regnante Adefonso rege et sub eo preside Sesnando, III.o Nonas Ianuarii, Era M.a C.a XXVI factum est.
Ego Sesnandus preses memorate urbis confirmo, — ego Ramirus prior ecclesie cenobii Vacarize adfui et uidens confirmo, — Vermudus monacus Sancti Pelagii de Insula ts., — Bellitus Iustiz conf., — Randufus Zoleimaz ts., — Gunsaluus Recamundiz ts., — Martinus filius Atumati ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Transmirus Iohannis ts., — Viarigus frater ts., — Auriol Manriquiz ts., — Dauid Cidiz ts(b).

Aparato: 

(a) A última letra i foi escrita em cima de um e para correcção. — (b) Não aparece D. Paterno.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.