Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0236
Fólio: 
115r-115v
Data do documento
Ano: 
1177
Nota: 

1177-1182. A data crítica corresponde ao episcopado de D. Bermudo interveniente neste diploma: fiat per manus episcopi domni Vermudi.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Ermesenda Martini timens diem mortis mee mando sic diuidere habere meum pro anima mea. In primis ad illuminandam lampadem altaris Beate Marie unum casale quod est in Sauselas quod fuit de Ama, tali pacto teneat illud casale Ciprianus Clementiz in uita sua et illuminet lampadem illam noctem et diem. Post mortem uero eius detur alio sacerdoti quem capitulus elegerit qui similiter illam lampadem illuminet et eam oracionibus suis Deo comendet et ita fiat per successores. Si autem episcopus uel prior uel quelibet potens persona illud casale alienare uoluerit non sit ei licitum sed si fecerit propinqui mei potestatem habeant auferendi illud casale. Mando confraternitatem clericorum illum casale quod est in Bolio in quo habitat Petrus Suariz; Sancte Marie X.v.a morabitinos pro una alquela et pro una stola XIII morabitinos; clericis Sancte Marie IIII morabitinos; pro V.e captiuos L.a morabitinos; ad Hermesendia illam casam in quo habitat Maria de Aldeia et mauram Fatima quam nuper comparaui et unum quartarium milii et I quartarium tritici; ad Eolaliam II morabitinos; ad Mariam filia Marie Ordoniz I morabitinum; ad Petro Peceno unam iouenciam; ad Ermesenda Suariz II quartarios tritici et II quartarios milli; ad matrem de Eolalie I.a talica de tritici et aliam de milio; ad Petro Risu unum sextarium tritici; ad pauperes II modios tritici; ad Hospitalem Iherosolimis meam terram de Carualiosa; Sancto Christoforo uine[a]m de Alcanze; ad suam operam III morabitinos; ad opere Sancte Marie IIII morabitinos; ad gafos unum casalem in Rio Frio quod est in uilla Deanteira; Petro Saluatoriz presbiter I morabitinum; duobus capellanibus VIII morabitinos qui cantent missas pro anima eius toto anno. Et hoc totum detur de mea tercia. Si autem de meis casalibus aliquid remanserit detur sedi Sancte Marie pro mea anniuersario. Ad Ciprianum Clementem meum mantum cum sua orla; meum lectum cum taucis et fiadu et ceteris meis directuriis de perfiis deter pauperibus; Gonsaluo Moniz X cubitos de panno. Et hoc fiat per manus episcopi domni Vermudi et per manus mei fratris Rodiri[ci] Martiniz et consanguinei mei Gondisaluus Gondisalui et mei abbatis Cipriani Clementiz et Nuni Guterri.
Hec est debita: Ermesenda Suariz XV morabitinos; ad Gonzaluum Petri I.o modio de milio; Sueirio Petri I quartarium de milio; Sancte Marie VIII modios tritici et VII de milio; Sancto Christoforo II morabitinos; ad clericum de Almalagues V solidos et I.o morabitino et medio de mauro castanio et dentur in opere altaris; ad Pelagium de Orta I.o porco et I.o morabitino; ad Petrum Mozo I.o morabitino; ad suum uicinum I morabitinum; ad Petrum Iohannis I quartarium tritici et I quartarium de ordio; ad hominem dos gafos de Creximires II morabitinos. Et sit notum quod non habemus debitum nisi hoc scriptum et aliud de mancipiis. Petrus Condi soluatur.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.