Testamenti carta de Valeir

Cartulário:

Nº Documento: 
0400
Fólio: 
165r
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
3
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 25, or. vis. trans.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Pelagius Eriz presbiter indignus testamenti seriem facio de omni hereditate que mihi pertinet tam de auis quam de parentibus siue ecclesiastico seu laicali em[p]ta uel adquisita sedi Colimbriensi et episcopo domno Gundisaluo et clericis in eadem commorantibus in perpetuum, tali scilicet pacto ut dum uixero cuncta possideam. Post obitum uero meum predicta sedes et episcopus eiusdem et clerici que suppra taxata sunt et omne quod ad prestitum est hominis mihi pertinens possideat hereditario iure in perpetuum nullo herede succedente. Hec uero hereditas est in uilla que uocatur Valeir territorio castelli quod dicitur Sancte Marie de Ciuitate et de ecclesia ipsius uille uocalulo Sancti Iohannis episcopus iam dictus mihi concessit quartam ipsius decimi cum sua tercia habere pro beneficio. Hoc agens ut semper mei memoria in missis et orationibus et pro expiatione meorum facinorum habeatur quod factum si aliquis cuiuscumque persone sit in aliquo disrumpere temptauerit in primis a liminibus Sancte Ecclesie separetur et a societate omnium christianorum similiter et cum Iuda traditore in inferno habe[a]t mansionem immo quantum auferre temptauerit in quadruplum predicte sedi conponet. Et hoc meum scriptum semper maneat firmum. Factum scilicet et manu propria super altare cuiusdem oblatum est III.o Kalendas Aprilis, Era M.a C.a LV.a.
Qui presentes fuerunt †: Ego prefactus Gundisaluus pontifex conf., — Martinus prior conf., — Sisnandus armarius conf., — Dominicus presbiter conf., — Dani[e]l presbiter conf., — Martinus capellanus conf., — Pelagius presbiter conf., — Martinus subdiaconus conf., — Rodricus presbiter conf., — Nunus diaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Petro presbiter conf., — Gundilauus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Christoforus subdiaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Petro diaconus conf., — Martinus diaconus conf., — Pelagius subdiaconus conf.
Iohannes subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, desde de, com letra da época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.