Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0406
Fólio: 
166v-167r
Data do documento
Ano: 
1126
Mês: 
8
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 1, or. vis. trans.

In nomine Patris. Hec est testamenti scriptura quam ego Arias presbiter spontanea mente et stabilitate perpetua de una hereditate Colimbriensis sedis Sancte Marie et domno Gundisaluo eiusdem sedi[s] episcopo facere curaui. Et illa hereditas est sita in terra Sancte Marie ciuitatis in loco qui uocatur Sanctus Iohannes de Vaeir unde ego habeo de illa medietate quintam partem de illa octaua. Concedo illam hereditatem et auctorizo per ubi illam potueritis inuenire cum pascuis et aquis sicut suis terminis est diuisa domno Gundisaluo episcopo suisque successoribus pro memoria anime mee et meorum parentum et idcirco quod ipse domnus Gundisaluus in multo proficulo et in multis bonis mihi sepius ualuit et ualere promittit. Sciendum quippe est quod ab hac die et in perpetuum predicta hereditas a mea potestate sit ablata et in iure iam nomine sedis et eiusdem episcopi sit tradita et concessa. Si aliquis ex mea parentela seu alinea potens uel inpotens quisquis fuerit qui hoc firmamentum in aliquo conturbare uoluerit pro sola temeritate sit anatematizatus et cum Iuda particeps sit et insuper componat illam hereditatem dupla uel quantum fuerit meliorata ipsi episcopo et sedi Sancte Marie et domino patrie suum iudicatum. Facta carta testamenti XI Kalendarum Septembris, Era M.a C.a LX IIII.o. Ego supradictus Arias presbiter qui hanc cartam iussi facere coram idoneis testibus confirmo et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Martinus prior sedis ipsius conf., — Dominicus presbiter atque armarius conf., — Menendus presbiter conf., — Tellus archidiaconus conf., — Vermudus archidiaconus conf.
Petrus presbiter capellanus notuit et conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.