Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0408
Fólio: 
167r-167v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
8
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, n.º 17, doc. a, cóp. séc. XII.
Vid. etiam os documentos 310 e 402 (= Cópias C e D).

In Christi nomine. Ego, Arias, presbiter, una cum sorore mea, Gontina, et filiis eius Gundisaluo Garsie et Pelagio Froile, et uxore eius, Lupa, facio carta uenditionis uobis, episcopo domno Gundisaluo, et canonicis uestris Colimbriensis sedis, de he[re]ditate nostra propria quam habemus in territorio Sancte Marie de Ciuitate, ex parte matris nostre, Adosinda Auinicia, id est, excepta quintam partem que est cognati nostri, Menendi Garsie, et uxoris eius, Flamule. Totas illas quattuor quintas de tota illa hereditate, quam habuit iam dicta mater nostra, Adosinda, in Sancto Iohanne de Valeir, tan de ecclesiastica quam de laice, de testacionibus, domibus, uineis, promaribus, terris cultis et incultis, per omnia qua potuerit inueniri loca; pro qua hereditate, dedistis nobis, in precium, C.a C.a modios: tantum nobis bene placuit et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illas iam dictas quattuor quintas, iure hereditario, et facite ex eis quicquid uobis placuerit. Et si aliquis, quod fieri non credimus, hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerit et nos pro uobis uendidimus defendere, et in concilio uobis auctorizare noluerimus aut non potuerimus, pariamus uobis illam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit melioratam. Facta uendicionis carta pridie Kalendas Septembris, Era T.a C.a L.a II.a. Nos, supradicti Arias, Gontina, Gundisaluus, Pelagius et Lupa, qui hoc scriptum facere iussimus et in concilio roboramus et hec sig † † † † na fecimus.
Aluitus Recamundiz ts., — An[a]ia Vestrariz ts., — Menendus Gundisaluiz ts., — Gundisaluus Goterriz ts.
M(artinus) subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.