Hereditas data pro calumpnia in Palmaz

Cartulário:

Nº Documento: 
0564
Fólio: 
215r-215v
Data do documento
Ano: 
1128
Nota: 

1128-1146. Data fixada pelos anos de governo episcopal de D. Bernardo, que intervém no documento.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Goterre Paiz uobis domno episcopo Bernaldo in Domino Deo eterno, amen. Ideo placuit mihi per bonam pacem et uolumtatem ut faceremus uobis cartulam de hereditate mea propria quam habeo in uilla Palmazi, hec est media de una uinea et III leiras que habet de aqua in aquam in suo formale in Palmazi. Do eam ad supradictum episcopum pro calumnia fratris mei qui fecit ill[i] multas et magnas calumnias, ita ut frater meus de hodie die sit receptus et incomendatus. Et habet iacentiam in uilla Palmazi sub territorio de Sancta Maria decorrente riuulo Camia subtus monte Baronza. Habeatis illam uos firmiter et omnis posteritas uestra et de hodie die de nostro iure sit abrasa et in uestro confirmata dominio sit tradita et confirmata. Et si uenerit uel uenerimus aliquis homo tam de propinquis quam de extraneis qui factum nostrum irrumpere uoluerit, in primis sit excumunicatus et separatus. Goterre Pelaiz et dona Godina et filii niri uobis domno episcopo B(ernaldo) in hanc cartam mannus meas roboraui †.
Qui presentes fuerunt et uiderunt et audierunt testes: Vermudus ts., — Pelagius ts., — Martinus ts.
Menendus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada com letra da época, mas de mão diferente. Na mesma letra, na margem direita, figura de Palmaz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.