[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0437
Fólio: 
175v
Data do documento
Ano: 
1119
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte Trinitatis. Hec est carta uendicionis que fecimus nos pernominatos Petro et uxor mea Gontina et Attanagildo et uxor sua Braili de nostra heredi[ta]te que habuimus de nostra apresuria in uilla de Siluares ad uobis episcopo domno Gundisaluo. Damus a uobis de quanta hereditate que ibi habuimus et arumpemus medietate integra per ubi illa potueritis inuenire, et alias duas leiras que sunt quomodo sparte Siluares cum Sancto Iohanne. Et accepimus de uobis precium adpreciatum XX et II modios tantum nobis bene complacuit et de precium nichil remanserit in debitum. Et de hodie die ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in uestro sit tradita atque confirmata. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hoc factum nostrum ad irrumpendum et nos in concilio audtorgare noluerimus aud non potuerimus quomodo pariamus a uobis aut qui uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata uel quantum fuerit meliorata et iudicato. Facta cartula uendicionis in Era Millesima C L VII. Ego Petro et uxor mea Gontina, Atanagildu et uxor mea Braili a uobis episcopo domno Gundisaluo in hac cartula manus nostras roborauimus † † † †.
Qui preses fuerunt: Garcias ts., — Pelagius ts., — Dauid ts.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.