Testamentum de Coselias

Cartulário:

Nº Documento: 
0385
Fólio: 
160v-161r
Data do documento
Ano: 
1094
Mês: 
4
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 40, or. vis. trans.

Este documento do Livro Preto afigura-se ser repetição do 289, exceptuando a referência à casa do doador, à qual corresponde um acrescento de duas linhas de texto.

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Pelagius Suariz sana mente et propria uoluntate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbriensis et eiusdem loci episcopo domno Cresconio siue clericis ibidem conmorantibus de uilla mea quam habui da apresuria in contemporibus consulis domni Sesnandi et de corte mea que fuit de Iohanne Azeit. Et ipsa corte habet iacencia inter portam de(b) Iben Bodron et illa alkazoua de quibus uero mihi post eius excessum comes domnus Reimundus una cum coniunge sua domna Orracha filia Adefonsi domini regis cartam confirmacionis siue auctoritatis fecit. Et habet ipsa uilla iacencia iuxta illud arrugium de Coselias terrictorio Colimbrie. In Occidentali parte est uia que discurrit ad Sanctum Romanum; ab Aquilone uilla de Martino Sesnandiz; in Meridie ortus de Iohanne Aurifice. Sed sciendum est dum uixero ipsa uilla fructuorio usu mihi remaneat possidenda et ipsa corte ad inhabitandum similiter. Post uero obitum meum ad prenominatam ecclesiam reuertantur iuri perpetuo obtinendo pro remissione peccatorum meorum et ut precibus sanctorum quorum ibi reliquie et nomina continentur et oracionibus commorantibus(c) adiutus quod meis meritis nequiui ualeam adipisci. Hoc denique per contestacionem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto non sim contrarius. Et si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus cohercere me seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem aliquis uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel aufferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiusque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie que aufferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium Christianorum et si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnacione et hoc testamentum perpetuum obtineat uigorem. Quod factum est II Kalendas Maias, Era M.a C.a XXX II atque manu mea roboratum et super altare eiusdem ecclesie coram idoneis testibus traditum est ubi corpus meum iubeo sepiliri.
Erus presbiter conf., — Salomon presbiter conf., — Erus diaconus ts., — Rodricus Sendiniz ts., — Zaleima Viarikiz ts., — Martinus prior conf., — Iohannes Petriz presbiter conf., — Tellus diaconus ts., — Iulianus subdiaconus ts., — Pelagius Mandiniz, — D[omi]nicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Pelagius diaconus ts., — Martinus subdiaconus ts., — Saluator Recamundiz ts., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Sesnandus diaconus ts., — Petrus subdiaconus ts.
Iulianus subdiaconus scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diferente, com as palavras de Coselias, sendo as mesmas repetidas, na margem esquerda, com a mesma letra. — (b) Palavra adicionada na entrelinha. — (c) Existe um sinal de abreviatura, sem sentido, sobreposto à letra u.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.