Testamentum de Cornatu et Rouordaes

Cartulário:

Nº Documento: 
0369
Fólio: 
156v
Data do documento
Ano: 
1046
Mês: 
8
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctisque martiribus in nomine Domini Nostri Ihesu Christi eius inseparabilem pius qui est trina maiestas et una Deitas Patrem et Filius et Spiritus Sanctus per quem cuncta creata sunt uisibilia et inuisibilia per quem cuncta legis intonat diceret. Domnis inuictissimis sanctisque martiribus ac triumphatoribus gloriosi[ssi]morum martirum Sancti Saluatoris, Sancti Michaeli Arcangeli, Sancta Maria semper Virginis, Sancta Christina Virginis, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, Sancti Thome apostoli, Sancti Andree apostoli, Sancti Martini episcopi, Sancti Donati, Sancti Iohannis apostoli, Sancti Iacobi apostoli, quorum baselica fundata est in uilla Recaredi, subtus alpe mons Custodias, territorio Portugalensis, discurrente ribulo Leza. Ego famulo Dei Gontino et coniuge mea Teodara una cum filiis meis Gundesaluo et Ermisenda et nepta nostra Vnisco cum peccatoribus mole depressos quia neque inicium naquendi nouimus nec finem uite nostre scire uolumus quando ab hoc seculo migraturi fuerimus et remedio anime nostre et quod facere uoluimus cartula testamenti de uillas nostras proprias quos uocitant Cornatu et Recareuordanos(a) sicut illas obtinuimus in iuri nostro qum cunctos prestacionibus suis per suis antiquitis terminis quantum in illa potueritis inuenire et ad prestitum ominis est et sicut illas conparauimus per cartas nostras et pro precio iusto uel ganauimus. Concedimus ipsas uillas iam superius nominatas ad ipsum locum sanctisimum et ad uobis Tudeildus abba uel a fratribus uestris uel presbiteris qui in ipsum locum abitantes fuerint et monasterio deduxerint uita habeant et possideant pro remedio anime nostre et non habeant in ea licencia nec uendere nec donare nec in alia parte transferre sed in aula testamenti permanere. Ita ut ex presenti die uel tempore si aliquis homo uenerit de propinquis nostris uel extraneis ad inrunpendum uel inquietandum contra hanc nostrum factum uel testamentum in[rum]pere uoluerit, in primis sit excomunicatus et separatus ad fidem Christi et cum Iuda traditore habeat participio in eterna damnacione pena et non finienda et insuper pariet auri talenta duo uel ternas et ipso que in hoc testamento resonat duplato. Et hunc nostrum factum plena habeat firmitas(b) robore stantem et permanentem. Facta series testamen[n]ti notum die quod erit XVIIII Kalendas Septenbris, Era M LXXX.a IIII.a. Guntinu et Teodara et filiis nostris Gundesaluo et Ermesenda et nepta nostra Vnisconi in hanc(c) series testamenti quod fieri uoluimus manus nostras roboramu † † † † s.
Dolquito Cresconiz conf., — Teodemiro quos uidit conf., — Egaredo presbitero conf., — Gondoredo presbitero conf., — Ramirus presbitero conf., — Sandino presbitero conf., — Anaia Loueneuzi quos uidit, — Petrus frater quos uidit, — Lucidus frater quos uidit, — Tudeildus presbitero quos(d) uidit.

Aparato: 

(a) Estão sopontadas as sílabas care. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Sobreposta à letra a, foi entrelinhada e riscada a letra e. — (d) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.