Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0234
Fólio: 
114r-114v
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
12
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A1) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 10, or. vis. trans.
A2) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 11, or. vis. trans.
A3) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 12, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 497 (= Cópia C).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, Iohannes Gondesendiz, testamentum facio sedi Colimbriensi Sancte Marie, scilicet, de omnibus hereditatibus meis, que inuente fuerint in predicta ciuitate et foris, et in Halahauan et in Seuer et in Terra Sancte Marie, et in ceteris locis ubicumque inuente fuerint mihi pertinentes, ecclesie iam dicte et episcopis et clericis ibidem comorarantibus, in perpetuum; tali pacto, dum uixero, ensden obtineam et iudicem se dare atque concedere. Post obitum uero meum, eidem ecclesie et clericis, ut iam dixi, hereditario iure permaneant, in perpetuum, ut, intercessionibus sanctorum, quorum ibi reliquie condite sunt et oracionibus episcoporum et clericorum, mea delicta deleantur et in regno celeste merear collocari. De rebus uero, mobilius et inmobilibus, iubeo tres porciones inde facere: et una detur clericis, altera pauperibus, tercia captiuis. Si autem, aliquis, uir uel femina, de propinquis uel de extraneis, inde aliquid euertere uel auferre temptauerit, non sit ei licitum, per ullam assercionem c[ui]uscumque ingeniose callidatatis, sed pro sola temeritate, de propriis facultatibus, restituat quadruplum eidem ecclesie et omnia que auferre temptauerit et, quamdiu in hac perninacia manserit, sit excomunicatus; qui, si in hac audacia ab hoc seculo obierit, sit illi cum diabolo perpetua mansio, in eterna dampernacione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorum. Facta testamenti karta VIII.o Kalendarum Ianuarii, Era M.a C.a X.v.a VIII. Ego, supradictus Ihnns, hoc, quod pro ano animo fieri decreui, super altare predicte sedis, in presencia comitis domni Hanrize et uxoris sue, domne Tarasie, filie regis Ildefonsi, ponens coram idoneis testibus, propriis manibus roboraui et hoc signum † feci. In die uniuersarii mei de mea, hereditate detur pauperibus, inter panem et uinum, quindecim modios, et clericis nominatis in refecconem, eodem die, totidem modios; et hoc fiat omni tempore.
Gundisaluus, episcopus predicte sedis conf., — Martinus prepositus conf., — Sesnandus armarius conf., — Martinus capellanus conf., — Petrus presbiter conf., — Laurencius archudiaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus(a) conf., — Anaia ts., — Muniu ts., — Nunus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Rodricus diaconus conf., — Salomon confessus conf., — Petrus subdiaconus conf., — Gundisaluus subdiaconus conf., — Petrus subdiaconus conf., — Gundisaluus ts., — Froila ts., — Munio ts.
Iohannes subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de diacones.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.