Placitum

Cartulário:

Nº Documento: 
0235
Fólio: 
114v-115r
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
4
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A1) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 26, or. car.
A2) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 27, or. vis. trans.

Orta fuit intencio inter dominum Gundisaluum Colimbriensem episcopum et Menendum Nuniz et Suarium Nuniz et Iuluiram Nuniz super res Iohannis Gundesendiz quas ipse Iohannes dederat Colimbriensi ecclesie et episcopis et clericis ibi in perpetuum comorantibus per scriptum et testamentum firmiter et legaliter super altare Sancte Marie roboratum. Dicebant ipsi quod domnus Iohannes mandauerat eis partem sue hereditatis post illud testamentum sed non habant inde scriptum neque kartam. Dicebat episcopus quod non erat uerum sed quicquid dederat et testauerat numquam fregerat et sic est uerum. Et per hac altercacione et per hac altercacione uenerunt ad Viseum insimul ad iudicium ante Gundisaluum Gundisaluiz et ante Archembaldum qui erat maiordomus Visensis et ante infanzones et barones de Alafone et de Viseo. Et ipse Menendus et sui fratres noluerunt mittere fideiussores episcopo Colimbriensi ut facerent sibi iudicium. Et quando illi barones qui aderant hoc uiderunt, rogauerunt domnum Gundisaluum Colimbriensem episcopum ut daret Menendo et suis fratribus aliquam partem illius hereditatis unde fuerat contencio uel de alia sua hereditate quia erant boni milites et sui parentes quamuis ipsi rectores perciperent quod illi nullam racionem uel rectitudinem ibi haberent. Et ipse Menendus et Suarius et Ieluira facerent sibi scilicet episcopo placitum ab[re]nunciacionis quemadmodum fecerunt. Hec sunt hereditates quas domnus episcopus illis dedit: Menendo Nuniz uilar, Suario Nuniz unum casalem in Vale Ordonii, et Iuluire alium casalem in alio loco.
Obinde ego Menendus Nuniz et Suarius Nuniz et Ieluira Nuniz placitum simul et pactum facimus tibi Gundisaluuo episcopo et ecclesie tue tuisque successoribus dimissionis in perpetuum per scriptum firmitatis de rebus et hereditatibus supradictis quod numquam amplius neque nos neque progenies nostra neque aliquis homo in uoce nostra simus ausi temptare aut inquietare res et hereditates que fuerunt auunculi nostri Iohannis Gundesendiz preter illas quam iam nobis dedisti sed semper iuuemus et defendere illas res et hereditates et tu nos illas nostras et si inde aliter fecerimus et istum pactum dimissionis exierimus quod quantum inquietauerimus tantum reddamus tibi uel illis qui tuam uocem pulsauerint in duplum et insuper X libras auri et iudici iudicatum et preter hoc quantum steterimus in hac pertinacia simus sub anathemate. Fuctum(a) hoc VI.o Idus Aprilis, Era M.a C LV, regnante infantisa domna Tharasia in Portugali et Colimbria atque Gundisaluuo Colimbriensi episcopo episcopante in Viseo et in Lamecho(b). Ego Menendus et Suarius et Ieluira in hoc placitum manibus nostris r † † † oboramus.
Qui presentes fuerunt: Rabaldus ts., — Menendus ts., — Pelagius ts., — Suarius ts.
Herfredus magister scripsi.

Aparato: 

(a) Tem, a seguir, uma letra riscada. — (b) De notar, nesta parte do documento, o contexto histórico da decisão tomada: "regnante infantisa domna Tharasia in Portugali et Colimbria atque Gundissaluo Colimbriensi episcopo episcopante in Viseo et in Lamecho".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.