[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0585
Fólio: 
225v
Data do documento
Ano: 
1187
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, doc. 5, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Martinus Saluatoris et uxor mea Ausenda Vermudiz uobis Pelagio Gomez Colimbriensis sedis decano et canonicis omnibus eiusdem sedis de uno casale quod habui ex parte tyo meo Iohannes Petriz quod mihi mandauit in hora mortis sue, et est in uilla qui uocant Purtunias, pro precio quod a uobis accepimus uidelicet X morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Et est sciendum quod istos morabitinos episcopus domnus Michael precepit dare in memoriam sui anniuersarii. Igitur ab hac die in antea habeatis uos ipsum casalem sicut prefatus tius meus eum melius habuit et faciatis de ea quicquid uobis placuerit im perpetuum. Sed si aliquis homo uenerit qui nostrum factum irrumpere presumserit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Et si nos in concilio eam uobis auctorizare noluimus aut non potuimus tunc simus constricti cora iudice terre donec reddamus uobis eam duplatam et quantum fuerit meliorata. Facta karta uenditionis et firmitudinis mense Marcio, Era M.a CC XX.a V.a. Nos supranominati qui hanc kartam facere iussimus coram idoneis testibus roborauimus et hec sig † † na fecimus.
Qui adfuerunt: Vincentius Pelaiz ts., — alcaide Cerueira ts., — Dominicus Alfonsi ts., — Martinus presbiter de Sancto Ioahnne ts., — Martinus Petri filius eius ts., — Alcardeir ts., — Martinus Martiniz ts., — Pelagius Pardu ts., — Petrus Iohannis ts., — Ciprianus presbiter Clementis ts., — Martinus Iohanniz ts., — Petrus presbiter capellanus Colimbriensis ts.
Martinus Vermudi notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.