Benefacti carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0462
Fólio: 
182v-183r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
9
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 20, or. vis. trans.

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Iohanne prolix Gundesindiz et uxor mea Exemena kartula benefactis facimus inter nos unus ad(a) alius de omnia nostra rem que habemus uel quod habuerimus tam de hereditate quam de criazone siue de tota nostra ganancia que in uita nostra habeamus et possideamus unus cum alius. Et si unus ex nobis migratus fuerit de hoc seculo et alius remanserit et semen inter nos non remanserit ille qui uiuus fuerit de ipsa racione de qui migratus fuerit det inde tercia pro remedio anime eius et illas duas partes habeat et possideat in uita sua in quantum steterit in ueritate sine alia persona tam uir quam femina. Post obitum uero suum pro anime eius ad ecclesias tribuat aut si alia aut si alia persona induxerit et si de nobis filium remanserit det de tota ipsa rem supernominata ad ecclesia pro remedio animas nostras tercia integra et illas duas partes habeat et possideat. Facta carta benefactis nominatum die erit VIIII Kalendas Octobris, Era M.a C.a X.v.a I.a. Et si unus ex nobis inde aliter fecerit que pariet sua racione in dublo et postea siat excommunicatus et ad Deo maledictus atque confusus. Ego Iohannes prolix Gundesindiz et uxor mea Exemena in karta ista unus ad alius manus nostras roborauimus † †.
Qui adfuerunt: Petrus ts., — Iohanne Nuniz uidit, — Cidiz Ordoniz conf., — Menendus Iohannis conf., — Vermudo ts., — Odorio ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.