Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0434
Fólio: 
174v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
8
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 19, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Mauricius Colinbriensis sedis episcopus cum consensu meorum clericorum facio cartam donacionis et firmitudinis tibi Columbe deouote domni Paterni episcopi consanguinee de quadam porcione de illa uilla de Torres que fuit de episcopo domno Paterno(a) cui sit beata requies. Illa uilla diuiditur per medium et una medietas est mea et de alia medietate est mea sexta pars, de illis uero quinque partibus que remanent do tibi mediam partem ut eam edifices et labores et habeas il uita tua et nobis pro illa seruias, post tuum autem obitum supradicte sedi cum omne quod in ea edificaueris relinquas. Si uero aut tu aut(b) aliquis qualiscumque potencie hoc scriptum irrumpere uoluerit ut supradictam hereditatem extraniare cupiat a sede Beate Marie pro sola resumpcione in quadruplum restituat beate sedi predicte. Et si perseuerauerit et noluerit dimittere usque ad mortem a fide Christi sit separatus et cum Iuda traditore perhenniter da[m]pnatus. Facta donacionis cartam XVII Kalendarum Septembrium, Era M C X.v. I.a. Laurencius archidiaconus ts., — Odarius archidiaconus ts., — Rodericus archiadiaconus ts., — Bellitus Iustiz ts.
Petrus subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Última referência no L. P. a D. Paterno, bispo de coimbra, falecido em 1088. Cfr. o documento 535. — (b) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.