Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0473
Fólio: 
186r
Data do documento
Ano: 
1161
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 22, or. car.

In Christi nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Menendus Vermudiz et uxor mea Maria Oriz Deo et Sancte Marie Colinbriensi sedi de medietate de illo campo quem habemus in Vaordonios. Et totum illum campum habet in logum LIIII.or(a) passales et in lato XX. Do itaque atque concedo una cum uxore mea medietatem supradicti campi pro remedio anime nostre et parentum nostrorum et ut semper participes simus bonarum oracionum que in eadem sede fiunt. Siquis ergo ab hac die in antea hoc nostrum testamentum quod nos confirmauimus irrumpere temptauerit tam de nostris propinquis quam de extraneis sit maledictus et excomunicatus et insuper sit coactus reddere eum duplatum et quantum fuerit melioratum et domino terre aliud tantum. Facta carta testamenti mense Aprilis, Era M C L X.v. VIIII. Nos uero supranominati qui hanc cartam iussimus coram infrascriptis testibus roborauimus et hec signa fecimu † † s.
Gunsaluus Guntimiriz ts., — Petrus Soariz ts., — Pelagius Petriz ts., — Petrus Plaiz ts.
Petrus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de LVIII.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.