Series testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0367
Fólio: 
155v-156r
Data do documento
Ano: 
1037
Mês: 
8
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ambiguum quippe non est sed plerisque manet notissimum eo quod ego Froila filius Godesindo eo quod michi dedit pater meus in casamento medietate integra de uilla Pausata et post obitum ipsisius pater meus abuerunt mecum meos germanos(a) baralia qui fuerunt(b) genitus de alia mater, in dies regnante serenissimo Adefonsus imperator obtinente comite Menendus prolix Lucitu Sancta Maria. Et habuimus ipsa baralia in presencia ante Diagu Donnanizi, in ipso concilio ordinarunt nos iudices et lex ut uindigase omnia cuncta quod michi dederat ipsius pater meus quia ego erat filio primogenito. Et quando uenit ipse Froila ad obitum suum mandauit coniugiam suam Adosinda et filiis suis ut dedissent duas partes de ipsa hereditate ad cimiterium Sancti Martini episcopi et Sancti Saluatoris et Sancte Marie Virginis et Sancta Marina et Sancta Christina et Sancti Michaeli Arcangeli qui fundata est in uilla Anta et ad Tudeildus abba et ad fratribus suis sicut illa uindicabit in concilio. Obinde ego nos filii ipsius Froila nominatis Didacus et Monneo et Ildura una cum mater nostra Adosinda placuit nobis sub aminigulum Dei Trinitas Indiuisa sicut dixit Dominus: "Audi Israel Dominus Deus tuus unus est"(c). Offero crucis eius apensionis ultroneo uoto ego seruus seruorum Dei Froila filius Godesindi et filiis eius et coniungie eius damus et concedimus pro remedio anime sue duas partes de ipsa uilla Pausata sicut illa obtinuit ipso pater noster et suas lareas que habemus in uilla Sancta Cruce et ferent ipsas lareas in litore maris cum cunctis prestacionibus suis cum quantum in se obtinet et ad prestitum ominis est quorum nomina superius taxatum est a uobis domno Tudeildus abba et ad fratribus uel monachus qui de uestra fraternitate fuerint et in uita sancta proseruauint. Habeant et possideant sub norman regule in ipso cimiterio damus atque concedimus ipsa hereditate. Habeatis firmiter quod desursum texatum est per suos terminos antiquos et uindicetis euo perenni et est ipsa uilla subtus alpe mons Sagittella territorio Portugalense discurrente ribulo que dicent Lagona usque se infundit in mare. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula testamenti infringere uel inmodice temptauerit pariet quantum de hac testamentum abstulerit de quadruplum et uobis perpetim abiturum. Facta kartula testamenti infringere uel inmodice quod erit II Nonas Augustas, Era LXXV.a superacta millesima. Nos supranominatos Diago et Monneo et Eldura cum mater nostra Adosinda in hanc cartula testamenti manus nostras roboramu † † † † s.
Qui presentes fuerunt: Pantalio Iben Mendo, — Froila Sisnandici, — Benedicti Martinici, — Rodrigu Sunilazi, — Donno Vizoizi, — Donnan Parentizi, — Seieredus presbiter, — alio Rodrigo, — Petro Iben Egas, — Francolinu Totus, — Ero Doriguzi, — Trasmiru presbiter, — Ziti Emmalizi.
Ansemondo quasi presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O s encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O primeiro u foi sobreposto em momento posterior a i para correcção. — (c) Deut. 6, 4: "Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est". É o célebre shemá Israel.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.