Item colmellus diuisionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0356
Fólio: 
152r-152v
Data do documento
Ano: 
906
Mês: 
1
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 2, cóp. vis. redonda, séc. XI.

Euenit in porcionem domni Nausti episcopi et due suos homines id est: uarzena Telleli, agrum Kuruianes, agrum Vermudi, agrum de Falgaria integros, Sicariolo medio, agrum qui est subtus casa Gundesalui usque in carraria et sepe in Molino Sicco medio, agrum de Molino Sicco integro, agro de Figarias integro, pumare Astrulfi de porto in porto integro, et de illa parte ribulo et de illa parte rippo usque in estrata de Vereda et sepe et sepe de agro Telleli usque in sepe de agro Astrulfi medietatem, agro que disrupit Vrueda integrum, et agro Astrulfi et Requerendi et Gundesalui integro, et sepe de agro Astrulfi et per ipsas decorias usque in petras natiuas ut carraria antiqua et inde usque in casa Aruetani et per fontano per sepe Astrulfi medio de terras et salto et de ipso fontano usque in alio fontano et inde usque in termino de Fonto Cooperta medio, et de ipso fontano usque in sepe Manci et usque in terminos integro extra ruptores, agro de Contensa medio, uillare Sparsandi medio, saltos de casa Placidii usque in aqua que discurrit per caput de ruptelas Argirizi medio, agros ubi Anssemondus habitat et de carraria usque in uiride medio, et agro ubi habitant Sindi medio, bustello medio de sepe de ipso bustello et inde per petras maiores ipso fontano in prono usque in agra de Assaiola cum suo salta integra, et agra de Arsaiola de fontano usque in monte et in sepe de Euorum integra extra portionem de ruptores, et in Angrelo ubi Atanagildus habitat agro de Troncoso medio, casale ubi Gundebredo habitat medio, linare sub casa Sindi medio, agro super casa Sindi integro per ubi diuisio fuit agro Sunimiri medio, molinos qui sunt in ipsa uilla medios ita ut ex presenti die et tempore unusquisque quod accepit inrreuocabiliter obtineat. Factus colmellus diuisionis III.o Idus Ianuarii, Era DCCCC.a X.v.a IIII.a.
Sub Christi nomine Naustus episcopus, — sub Christi nomine Froarengus episcopus quos uidi, — sub Christi nomine Seruandus episcopus(a).
Samuel abbas ts., — Andiarius presbiter ts., — Vestremirus abba ts., — Cendaz Kizoiz ts., — Ansuetus presbiter ts., — Anagildus Brandilum ts., — Gressonarus presbiter ts., — Lupon presbiter ts., — Rodericus presbiter ts., — Cresconius presbiter ts., — Manualdus presbiter ts., — Aloitus ts.
Viliulfus pro ad uicem persona domni Sisnandi episcopi quos uidi et confirmaui.

Aparato: 

(a) De notar que figuram os bispos de Coimbra D. Nausto e D. Froarengo, além de D. Sesnando, prelado de Iria (Compostela).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.