Venditio de uilla Morangaos

Cartulário:

Nº Documento: 
0347
Fólio: 
149v-150r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. I, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Hec est carta uendicionis quam feci ego Eldora(b) simul cum filiis meis Menendo et Gunsaluo et Sennor ad tibi Gunsaluo Vermuiz et uxori tua Maria Dauid sicut et uendimus de medietate de uilla Moraganus qui est inter Almaphala de Rei et Certoma et strema illa uilla per illo porto de Ventosa et uenit(c) usque ad illa strada maurisca et inde per illo fontano que entra in(d) Certoma; in Oriente uilla Aquilin; ad Occidentem uilla Ventosa; ad Aquilonem uilla Tamengus; ad Affricam uilla Cannizales. Et accepimus de uobis precium X.v.a solidos monete tantum ad nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ita ut de hodie die in antea uel tempore sit ipsa media de illa uilla de iuri nostro abrasa et in uestro adtradita et confirmata. Habeatis uos ipsam mediam de ipsa uilla et omnias posteritas uestra et faciatis de ea quod uolueritis. Si uero aliquis homo uenerit de propinquis nostris aude de extraneis in quantumcumque hoc nostrum factum irrumpere temptauerit et nos de iudicio deuendicare non potuerimus aut uoce nostra ut pariamus nos ad uos illam uilla[m] duplatam uel quantum a uobis fuerit melioratam. Facta carta uendicionis mense Aprilis, in Era M.a C.a XXX.a VIIII.a. Nos supradicti Eldora(e) cum filiis meis Menendo et Gunsaluo et Sennior qui hanc cartam iussimus facere ad tibi Gunsaluo filius Vermudus et ad uxor tua Maria Dauid cartam istam roboramus et cum proprias manus nostras hec signa fecimu † † † † s.
Qui adfuerunt: Iohannes ts., — Trasmirus ts., — Troia Toderaguiz ts., — Sendimiro Eitaz ts., — Vermudo Patreboniz ts.
Suario notuit.
Et ista carta est scripta et roborata in manum de Petro Vermudiz et Gunsaluo Vermudiz in uoce de suas mulieres nomine Maria Diaz quognomento(f) Gonzina et Maria Dauid et ipsum precium dederunt equaliter per medium et ipsam nostram medietatem exceptis illas mulieres. Sed si unus ex nobis fratres aliquis(g) uenerit captiuitatem de Mauros mittamus pro eo pro mercede et si unus ex nobis non quesierit mittere pro eo sit excomunicatus et cum Iuda traditore habeat participacionem in eterna dampnacione et insuper sit excomunicatus a corpus et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi. Et ego nos fratres Petro Vermudiz et Gunsaluo Vermuiz manus nostras roborauimu † † s.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, foi acrescentado, em letra da mesma época, de Morangaos carta. — (b) Na letra u foi sobreposto um o para correcção. — (c) O t encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) Na letra e foi sobreposto i para correcção. — (e) Na letra u foi sobreposto um o para correcção. — (f) A letra g foi sobreposta à letra d para correcção. — (g) A letra s foi sobreposta a d para correcção.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.