Testamentum de hereditate de Coselias

Cartulário:

Nº Documento: 
0289
Fólio: 
131r-131v
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
4
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 49, or. vis. trans.

O primeiro testamento de Paio Soares data de 30 de Abril de 1094 (cfr. o documento 385). O presente elimina a corte, repetindo, lato sensu, o texto do primeiro documento omitindo o nome do notário, mas acrescentando a subscrição de Recemundo.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Pelagius Suarici sana mente et prona uoluntate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno episcopo Cresconio siue clericis ibidem commorantibus de uilla mea quam habui de apresuria in temporibus consulis domni Sisnandi et de qua mihi post eius excessum comes dompnus Raimondus una cum coniuge sue Orraca filia domni Adefonsi cartam confirmacionis siue auctoritatis fecit. Et habet ipsa uilla iacencia iuxta illo arrugio de Coselias territorio Colinbrie; in Occidentali parte est ei uia que discurrit ad Sanctum Romanum: ad Aquilone illa de Martino Sisnandiz; in Meridie ortus de Iohanne Aurifice. Sed sciendum est dum uixero fructuario usu maneat mihi possidenda et post obitum meum ad prenominatam ecclesiam reuertatur iuri perpetuo obtinenda pro remissione peccatorum meorum et ut precibus sanctorum quorum ibi reliquie et nomina continentur et oracionibus commorancium adiutus quod omnis meritis nequiui ualeam adipisci. Hoc denique per contestacionem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto non sim contrarius. Et si forte quod sit contigerit liceat ecclesie rectoribus coercere me seuissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem aliquis uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium christianorum. Et si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnacione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Quod factum est II Kalendas Maias, Era M.a C XXX.a V.a atque manu mea roboratum et super altare eiusdem ecclesie coram idoneis testibus traditum est ubi corpus meum iubeo sepiliri. m†m
Martinus prior conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Herus presbiter conf., — Pelaigius Mandinaz ts., — Iohannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Salomon presbiter conf., — Saluador Recamondiz, — Tellus diaconus ts., — Pelagius diaconus ts., — Sesnandus diaconus ts., — Herus diaconus diaconus ts., — Zoleiman Viariguiz ts., — Iulianus subdiaconus ts., — Martinus subdiaconus ts., — Petrus subdiaconus ts., — Rodericus Sesnandiz, — Recamundus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.