Testamentum et placitum

Cartulário:

Nº Documento: 
0313
Fólio: 
139r-139v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
1
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei cunctis potentis nomine. Ego famulus Dei Gundisaluus in honore et sanctorum eius testamentum uel placitum facio ad ecclesiam Sancte Marie Colimbriense sedis et uobis domno Mauricio episcopo et clerici qui ibidem sub regimine uestro Deo deseruiunt de mea racione de monasterio Villare que mihi euenit in porcione de auorum meorum uel parentum uidelicet de matre mea Onega Pelaiz I medietatem de uinea de tercia ut sit in remissione peccatorum meorum et propter adiutorium et bonum consilium qui mihi fecit supradictus episcopus. Habeatis illam firmiter per ubi illam potueritis inuenire cum omnibus aprestacionibus suis uel testamentis cum exitu et regressu et agris et aquis et sedillas mulinnarum cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est. Et habet iacencia illo prefato monasterio prope flumen Durii(a) discurrente riuulo Feuerus(b) terrictorio Purtugalense prope littore oceani maris. Ita de hodie die sit hoc placitum testamenti cum omne quod in eo insertum est datum uel confirmatum ad predictam sedem Sancte Marie et uobis episcopo domno Mauricio. Habeatis illam firmiter et perhenniter tam uos quam omnes successores uestri qui in ipsa sede constituti fuerint. Et forsitan si aliquis homo uenerit uel uenerim tam ego quam aliquis ex propinquis meis heredibus uel extraneis contra hunc placidum testamenti mei ad imrumpendum quisquis ille fuerit conponat illum in quadruplum et millenos solidos fisco persoluat per annos singulos ad predictam sedem et hunc meum factum in perpetum maneat firmatum. Facto placito testamenti decimo Kalendas Februarii, Era M.a C.a X.v.a I, regnante Alfonso rege. Et insuper ego Gundisaluus coniuracionem facio per Deum et tronum glorie sue ut numquam contra hunc factum meum numquam sim uenturus ad imrumpendum et si aliter fecero conponam undecies et excomunicacionem perpetuam sustineam. Et ego Gundisaluus prolis Ordoni hoc testamentum placiti quod ex toto corde et sana mente facere iussi propria manu roboro et hoc signum feci †. Ego Mauricius Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis impono †.
Ranemirus prior Visensis conf., — ego Rodericus abba conf., — ego Garsia prior Castrumie conf., — ego Dominicus archidiaconus conf., — ego Alfonsus archidiaconus conf., — Dauid(c) ts., — Fernandus ts., — Iohannes ts., — Pelagius ts., — Ieremias ts.
Enecus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) Em momento posterior foi entrelinhado Durium. — (b) Em momento posterior foi entrelinhado Feueros. — (c) Segue-se uma letra imperceptível.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.