De Sancto Christoforo in ripa maris

Cartulário:

Nº Documento: 
0302
Fólio: 
136r-136v
Data do documento
Ano: 
1095
Mês: 
2
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

À doação segue uma nota sobre a ocupação do território. Cfr. o documento 307.

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Rodericus proles Honorizi quondam presbiter nunc uero de ea dignitate deiectus sed habitu et uoluntate diuinis parere i[n]stitutis paratus facio kartam testamenti ad ecclesiam Sancte Marie sedis episcopalis sedis Colimbrie de ecclesia que uocatur Sancti Christofori in supradicto episcopio ad Occidentalem plagam in ripa maris ubi uocant Ripas Altas inter uillas Sociam et Ilauum et sunt termini ipsius loci: primus terminus Orientalis ubi dicunt Serra et uadit ad illud herbedale de Iliauo prope uiam Colimbrianam et inde ad illud furnum tegularium; ad partem Aquilonis usque ad aquam maris; terminus Australis ex loco ubi nascitur fontanus quem uocant Foriolum per ipsam aquam usque ad mare. Concedo omnia que concluduntur infra hos terminos ad integrum siue abrupta siue non abrubta et omnia qui ibi edificaui et plantaui in cun[c]tis generibus plantacionum et illum fontanum qui ibi est conclusus qui descendit de illa serra et uadit circa ipsam ecclesiam et loca que in eo sunt conueniencia ad faciendos molinos propter amorem Dei et pro remedio peccatorum meorum ut sint hec aliquod in adiutorium habitantibus in supradicta sede et mihi sit pars oracionum et oblacionum quas illi Deo obtulerint pro peccatoribus. Et tamen racione seruata ut omnia hec me uiuente in meo iure permaneant usufructuario ad sustentacionem meam per iussionem et benediccionem episcopi domni Cresconii supranominati loci et post meam mortem conpleantur cuncta que in hoc testamento scripta sunt. Si autem cuiuslibet generis aut dignitatis homo hoc meum factum infringere temptauerit non sit ei licencia per ullam accionem et pro sola temeritate de suis propriis facultatibus tribuat eidem sedi omnia duplata que auferre temptauerit et sit maledictus a Deo et excomunicatus a Sancta Ecclesia Catholica et a corpore ac sanguine Christi extraneus et in profundo inferni socius Iude traditoris Christi Domini, si ab hac stulticia mentem suam non reuocauerit.
Sciendum namque est quod cum rex domnus Fernandus accepisset Colimbriam et restituissed omnes has partes christianis dedit eis auctoritatem edificandi et plantandi et et apprehendendi hereditates possidendas filiis et nepotibus cunctisque eorum generacionibus in omnibus s[e]c[u]lorum temporibus. Deinde eo mortuo surrexit in regnum filius eius rex domnus Adefonsus qui similiter auctoritatem patris firmauit. Ista igitur auctoritate confissus ingressus sum et ego densissimam siluam que ab antiquis temporibus habitaculum erat bestiarum et expendi omnes facultates meas hedificando ea omnia que superscripta sunt. Postea precauens ne aliquis umquam captus cecitate cupiditatis aliquam mihi molestiam conaretur inferre accepi litteras priuilegii mei operis faciendi mihi inde secundum meam uoluntatem a consule domno Sesnando quem rex preposuit principem terre illi post cuius mortem similiter accepi litteras de manu comitis et signa domni Raimundi genus regis ad confirmacionem possessionis mee. Hec autem hic intromissi non superflue sed docte ut notum sit qualiter ego hereditatem ipsam acquisierim quatinus inpediendi aditus omnio maliuolis degenetur. Factum est hoc testamentum et oblatum super altare Sancte Marie pariter et in manu episcopi domni Cresconii, die IIII Kalendas Marcii, Luna XVIII, in Era M.a C.a XXXIII, qui est a Natiuitate Christi annus milessimus et nonagesimus quintus, anno episcopatus supradicti presulis III.o, mense X.o, die mensis XII, anno imperii supradicti regis domni Ildefonsi XXX.o, mense III.o, III.a die mensis. Ego supradictus Rodricus hoc quod sponte fieri uolui propria manu offerendo stabiliui faciens hoc sig†num.
Martinus prior adfuit, — Petrus Tolosanus presbiter adfuit, — Petrus Iulianiz presbiter adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Sesnandus diaconus adfuit, — alter Pelagius subdiaconus adfuit, — Fernandus presbiter adfuit, — Petrus Gunsaluiz presbiter adfuit, — Gondesindus presbiter adfuit, — Martinus diaconus adfuit, — Petrus leuita adfuit, — Pelagius subdiaconus adfuit, — Fernandus Balistarius ts., — Iohannes Maruaniz ts., — Zalama Aluariz ts., — Fernandus Balistarius ts., — Christoforus ts., — Pelagius Petriz ts., — Acolitorum nomina: Petrus, — Erus, Ordonius, — Pelagius.
Salomon presbiter scribsit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.