Testamentum de duabus uineis de Penacoua

Cartulário:

Nº Documento: 
0281
Fólio: 
129r
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
5
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Zacarias Veilaz simul cum uxore mea Adosinda sana mente et propria uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colinbrie et eiusdem loci episcopo domno Mauricio siue clericis ibidem commorantibus de uineis nostris scilicet duabus quas habemus in territorio castelli Penna Coua nomine plantatas et arboribus adornatas hereditario inconcussas indubitanterque iure possidemus. Et est situs earum inter alias quasdam uineas(a) ita terminatus: in Orientem uinea de Espa; in Occidente uinea de Arias Louildiz; in Septentrione torrens aqua que uocitatur Ribela; in Meridie uinea Pelagii Saluatori. Similiter facere concedimus de omni quod de hodie in antea plantare, edificare uel laborare potuerimus tali pacto ut quandiu uixerimus iuri nostro fruactuario usu quod sursum resonat posside[n]dum permaneat. Et post obitum uniuscuiusque nostrum ad prenominatam ecclesiam reuertatur obtinendum episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione(b) peccatorum nostrorum in nostri memoriam ut eorum oracionibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis nequimus ualeamus adipisci. Hoc denique per contestacionem Omnipotentissime Deitatis dicimus quod huic nostro facto non erimus contrarii. Quod si forte quod absit(c) contigerit liceat ecclesie rectoribus cohercere nos seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiuscumque ingeniose callidatis sed pro sola temeritate de suiis propriis facultatibus restituat quadruplum eiusdem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium christianorum qui si in has audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna in eterna dampnacione. Et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta est hec carta testamenti II Idus Magii, Era M C X.v.a IIII.a. Nos supradicti Zacarias et Adosinda hoc quod prono animo fieri decreuimus super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponentes proprias manus roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt: Martinus prior adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Martinus presbiter adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Dominicus presbiter adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Iohannes diaconus adfuit, — Arias diaconus adfuit, — Petrus Zerac ts., — Goesteu Iermias ts., — Pelagius Zerac ts., — Petrus Iohannis ts., — Menendus Diaz ts., — Salomon Carmez ts., — Pelagius Froiaz ts., — Petrus Iohannis ts., — Arias iudex ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O primeiro -s- encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) As letras ab- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.