Carta conuentionis de Valeir

Cartulário:

Nº Documento: 
0401
Fólio: 
165r-165v
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
1
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Pelagio Eriz in Deo placuit mihi per b[o]na pacis et uoluntas ut facere uobis domno G(undisaluo) Colimbriensis episcopo et sedis Sancte Marie karta de hereditate mea propria que habeo in uilla que uocitant Valer in loco predicto Sancto Iohanne subtus mons Sauto Rodundo discurrente lagona de Auiul prope castello Sancte Maria. De uobis illa hereditate pernominata de tota ipsa uilla de medietate VIII.a integra per ubi illa potueritis inuenire per suis locis(b) terminis nouissimis et antiquis, do uobis ipsa hereditate cum suas prestitiones, kasas, uineas, sautos, pumares, aquis aquarum, sesigas molinarum, exitus montium cum quantum in se obtinet et a prestitum ominis pro quo accipi a uobis Sauto Rodundo et medium fructum de Sancta Crucis et VIII.a de ecclesia Sancto Iohanne de Valer que teneat illas cat(c) cu[n]ctis uite mee et post obitum meum sedeant in uestro dominio firmiter aut qui illa sede tenuerit ta[n]tum mihi bene complacuit de apud uos nichil remansit in debitum pro mihi dare ita ut de hodie uel tempore sit de iuri meo abrasa et in uestro dominio sit tradita. Abeati[s] illa firmiter aut qui illa sede tenuerit. Siquis tamen quod fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenero contra hanc cartam ad inrumpendum et ego ad concilium abturgare non potuero aut noluero que pariet a uobis illa hereditate duplata et quantum fuerit meliorata et iudicato. Facta karta uenditio(d) notum die quo erit IIII Idus Ianuarii, Era M.a C.a LXI.a. Ego Pelagio Eriz uobis domno G(undisaluo) episcopo in hac carta manu mea r † ouoro.
Qui presentes fuerunt: Gundisaluus ts., — Diagu ts., — Pelagio ts.
Menendus indignus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, desde de, com letra da época, mas diferente. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Palavra riscada. — (d) Palavra riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.