Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0404
Fólio: 
166r-166v
Data do documento
Ano: 
1119
Mês: 
12
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 30, or. car.

In Dei nomine. Ego Pelagio Eriz plazum uel karta uendicionis facio tibi domno episcopo G(undisaluo) et ad ila sedis Sancte Marie in parte huius testamenti de ista hereditate que habeo in Sancti Iohannis de Valeir de auiorum et parentorum meorum et accepit de uobis proinde precium nominatum octaua de illa decima de Sancti Iohannis et in medietate de Sancta † et Sancti Genesii integro que habea illos in uita mea et redda de illa mea hereditate IIII.a in ratione sine maiordomo et post obitum meum dimitta illa heredi[ta]te et illo prestimo ad illa sedis Sancte Marie et illa karta que fecit ad filio meo non habeat rob[o]re. Do illa integra ad illa sedis iam supranominata et si inde aliter fecero et illum plazum exierit aut aliquis homo confringe[re] uoluerit et ego auturgare non potuerim quomodo paria illa hereditate dublata et iudicato et quantum fuerit meliorata et insuper sedeat excommunicatus et ad fidem Dei sepa[ra]tus et cum Iuda traditore in eterna dampnatione et quantum petierit quadruplum reddat et illi qui illa terra imperauerit alio tantum et componat iudicatum et insuper duo auri tale[n]ta. Et hunc factum meum semper habeat roborem et obtineat firmitatem. Facto plazu uel carta uenditionis et firmitudinis notum die quod erit II.e Idus Decembris, Era M.a C.a LVII.a. Ego Pelagio Eriz in hoc plazu uel karta uendicionis manu mea r † ouoro.
Qui presentes fuerunt: Pelagio ts., — Diagu ts., — Petrus ts., — Suario ts., — Menendo ts.
Menendus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.