[Carta]

Cartulário:

Nº Documento: 
0650
Fólio: 
249v-250r
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Noscant omnes homines qui hanc cartam legere audierint quod ego Pelagius Testa tenebam hereditatem Sancte Marie Colinbriensis sedis que est in terra Alafonis quam dederat auus meus illi sedi in testamento per iniuriam. Sed postquam episcopus et omnis conuentus uouit hereditatem sedis iniuria retentam, asensu regis Alfonsi et suo portario, hereditatem Pelagio sustulerunt. Et postquam mihi Pelagio hereditatem acceperunt pro mercede sua et ut eis omne ius suum darem eam mihi antequam alio dederunt. Et sic quando eam uoluerint dare alio dent et faciant de ea quicquid uoluerint. Et si ego uel aliquis de meis aut de extraneis uenerit qui hanc hereditatem a sede extraneare uoluerit pro solo temptamento quisquis fuerit qui audeat istud facere reddat episcopo et canonicis eam in quadruplum. Facta carta mense Marcii, Era M.a CC.a VIIII.a. Ego Pelagius Testa qui hanc cartam facere iussi coram idoneis testibus roboro et hoc sig † num facio.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluus Filius ts., — Petrus Arnaldu ts., — Petrus Rei ts., — Petrus Venegas ts., — Martinus Pelaiz ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.