[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0648
Fólio: 
249r
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Pelagius diaconus Menendiz uobis Colinbriensi episcopo domno Michaeli et uobis Petro presbitero Sanchiz priori sedis Sancte Marie cum omni conuentu canonicorum de uno bacelo quod est in territorio Colinbrie in loco qui uocatur Villa Mendica circa ipsam stratam que uadit ad Portelam de Lunado in illo monte qui dicitur de Iohanne Mogefede, quod plantauit Pelagius Molueiro in uestra uidelicet hereditate cuius medietatem uos habetis, alteram uero medietatem ego uobis uendo pro precio quod de uobis accepi scilicet II morabitinos quia tantum mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur ab hac die in antea de meo iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita atque confirmata. Sed si forte de meis uel de extraneis in aliquo tempore inde aliquid uobis inquisierit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et quantum fuerit meliorata et domino terre aliud tantum. Sed si ego in concilio uobis auctorizare non potuero aut noluero simili iudicio puniar. Facta carta mense Marcii Era M.a CC.a VIIII.a. Ego supranominatus qui hanc cartam uobis scribere iussi coram idoneis testibus roboro et hoc signum faci † o.
Qui presentes fuerunt: Monio Venegas ts., — Petrus Rex ts., — Petrus Viuas ts., — Martinus Zaada ts., — Martinus Pelaiz ts., — Suarius Diaz iudicem ts.
M. notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.