[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0610
Fólio: 
235r
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
6
Dia: 
18
Nota: 

A data que figura no texto é XIIII Kalendas Junii (19 de Maio). Contudo, o copista deve ter transcrito Iunii por Iulii, pois Pascoal II, em Maio de 1116, não estava em Palliano mas em Roma.

Local: 
Palliano
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Pascasius episcopus seruus seruorum Dei. Clero et populo Colinbriensi salutem et apostolicam benediccionem. Quod inter fidei christiane inimicos habitatis, attencius considerare debetis ut per Dei gratiam luceatis inter eos quasi luminaria in mundo. Si enim inter malos boni esse stud[u]eritis maiorem profecto apud Deum gratiam obtinebitis. Quapropter hortamur uos tanquam filios in Christo karissimos ut mores uestros corrigatis et bonis operibus alacriter intendatis. Deum super omnia diligite! Ecclesias(a) honorate! Episcopum uestrum tanquam patrem et magistrum ad Dei uicarium metuentes amate et amantes metuite! Ecclesiis et pauperibus elemosinas erogate ut in bonis uestris Deus et uestra ecclesia exaltetur! Ipse Omnipotens Deus uos per gratiam suam benedicat et bonum quod loquimur, in uobis operetur. Datum Palliani XIIII Kalendas Iunii.

Aparato: 

(a) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.