Carta donationis de Almunia subtus Sancta Iusta

Cartulário:

Nº Documento: 
0548
Fólio: 
210r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
4
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Mau[ri]tius gratia Dei Colimbriensis episcopus una cum meorum clericorum consensu do tibi Seguino medietatem unius curtim atque unam terram pro almunia que est sub monesterio Sancte Iuste ex quibus Aluitus Romaniz sedi Sancte Marie testamentum fecit ut habeas et posideas(b) in uita tua. Post uero obitum tuum supradicta curtim atque terram absque ullo herede reuertantur ingenue sedi predicte. Siquis uero aliter facere uoluerit quam est scriptum non sit ei licentia sed pro sola presumtione episcopo siue clericis supradicte sedis CC solidos et cum Iuda in ima inferi sit proiectus quousque ad dignam satisfationem ueniat ac tamen semper hoc scriptum firmitatem habeat. Facta carta donationis Nonas Apriles, Era M C X.v.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, com letra da época, mas de diferente mão, desde de. — (b) Palavra emendada de posideat.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.