Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0364
Fólio: 
154v-155r
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
5
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Genitoris Genitis simulque ambobus procedens Spiritus Sanctus qui est trinus in unitate et unus(a) in Deitate que uniuersa colligitur creatura qui famulantur uniuersa, celestia deseruiunt eciam terrestria ad cui imperiunt ueniunt maria, ad quod creata sunt omnia qui ante mundi constitucionem depossita qui ominem ex limo plasmauit et in finem seculorum formans seruit adsumpsit, per pasionem proprium sanguinem humanus de morte redemit et postea in gloria resurrexit et misit sanctos apostolos suos predicare eu[an]gelium in uniuersum mundum et fidem catholicam confirmauit credentes in eum non reliquid ex quibus noster unus Zebedei filius Espannia sortiuit et de tuis(b) reddas fructum in diem iudicii Domini Nostri. Ideo ego famulus Dei Gundisaluo prolix Cidi [et] Ermesenda, audiens scriptura diuina oracula adinplendum aliquantulum cupiens Omnipotentem Deo Eterno puris mentibus de quo nobis adtribuis reddere, ueni per spiraculum cordis nostri et pro remedio anime nostre sub tuo sanctum nomine eximie Trinitatis facio testamento in honorem Sancti Saluatoris, Sancta Maria Virginis, lignum Sancte Crucis et omnem eorum apostolorum corum reliquias constructa sunt per manus ipse abbas domno Guntino. Facimus ad ipse monasterio que fundadus [est] in uilla quos uocitant Rekaredi discurrente ribulo Leza subtus mons Custodias, territorio Portugalensis. Damus ad ipse loco de Leza supranominato de omnia mea hereditate quantaque abeo siue de parentela siue de gana[an]cia quinta integra siue aaquen de Doiro siue aalen de Doiro et in Adapherleis siue de omnia mea quanta que habeo uel adhuc autmentare potuerimus. Do atque concedo ad ipso loco supranominato ad seruiendo pro tolaerancia fratrum uel monacorum per manus de ipse abbas supranominato ut habeant et possideant por parte confessionis et non sedeant licitus illius uendere nec donare non in scriptura aliena mittere nisi teneant illas sanas et et intemeratas post parte ipsius locus Sancti Saluatoris et post parte confessionis(c). Et siquis homo uenerit uel uenerimus filii aut nepti aut aliquis de ex sanguinibus meis quis hunc factum nostrum irrumpere uoluerit frangat illi Deus, ad audacia sua sedeat excomunicatus et ad corpus Domini Nostri Ihesu Christi sic separatus in in profundus et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnacione et propter dampna secularia pariet post parte rex qui illa terrra imperauerit II.o auri talenta. Et hunc factum nostrum(d) semper plena obtineat firmitate et robore in perpetuo. Facto seriens carta testamenti die erit XIIII.o Kalendas Iunii †, Era M C XXVIIII. Gundisaluo in hanc seriens testamenti manu mea roboro †.
Qui presentes fuerunt: Pelaio conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Menendo presbiter conf., — Gundisaluo presbiter conf., — Pelaio diaconus conf., — Menendo ts., — Sando ts., — Gundisaluo ts. — Maurigo ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O último -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (d) O -s- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.