Conuentionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0350
Fólio: 
150r-150v
Data do documento
Ano: 
1127
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Noscant qui huius scripture seriem legerint uel audierint conuencionis titulum et stabilitatis quem domnus Martinus Colinbriane sedis prior permissa canonicorum auctoritate cum Pelagio Midi de quadam curti eidem ecclesie contigua facere conuenit. Placuit namque Pelagio Midi rogare canonicos eiusdem sedis de predicta casa que a domno Fernando rege cum ceteris Sancte Marie est testata et conuenit dare illis pro ea hereditatem quam suo precio emit de Diago Moniz et de sua coniuge quantam partem ipsi ambo habuerunt in Arazed usque ad Kaeixu Furadu et de Peidela usque ad Autil tam culta quam inculta(a) cum ingressu et regressu. Tali uidelicet condicione inter posita ipse domnus Pelagius dat et concedit iam dictam hereditatem canonice Sancte Marie et clericis ibidem commemorantibus quatinus hereditario iure eam obtineant et a presenti die et in perpetuum licenciam seu donandi seu uendendi ubi uoluerint habeant. Veram prefatam curtim hoc federe canonici domno Pelagio accomodant ut dum in presentis uite curriculo persisterit eam liberara atque integram et possideat et peracto sue uite termino remota omni precii occasione Sancte Marie suisque clericis legaliter remaneat et si in ea aliaquid edificium augmentauerit a Domino remuneracionem proinde accipiat. Pateat tamen uniuersis hec legentibus quod si post ipsius discessum filius superstes fuerit antea scilicet ecclesie Sancte Marie de domo eadem per spacium unius mensis uel amplius reintegrata tandem quanto munere genitor pro ea canonicos ditauit tanto uel plure eos successor filius munificet et eadem auctoritate donec uitam expiret nullo deinceps herede succedente possideat. Quod si forte reddere despexerit ea penitus careat et memorate ecclesie seruitoribus libera remaneat. Si uero ego seu aliquis ex mea stirpe uel aliena hoc institucionis decretum euertere in aliquo uel subtrahere iniuste temptauerit conuinctus iusto iudicio de propriis rebus id duplicatum dispensatoribus Sancte dicte Ecclesie exsoluat et Domino uerbis pro illicita temptacione tantumdem rependat. Et quandiu in hac temeritate permanserit cum catolicis participacionem non habeat sed Sancte Ecclesie liminibus careat et cum diabolo in ima tartari nisi digna penitencia purgetur pro tanto commisso penas sine fine exsoluat. Data et confirmata hec stabilitatis cartula mense Maio, Era M C LX V. Vt igitur ad posteros istius predicte paccionis ratam et indissolubilem memoriam hoc firmamentum tra[n]smittat propriis manibus tam factores quam auditores corroboramus.
Qui presentes fuerunt: Tellus archidiaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Iohannes diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Gunsaluus ts., — Pelagius Diaz ts., — Suarius Goterriz ts., — Fernandus Sendiniz ts., — Randulfuz Zoleimaz ts.

Aparato: 

(a) As letras in- encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.