Venditio unius laree de ter[re]ni in uilla Sunlani

Cartulário:

Nº Documento: 
0515
Fólio: 
198v-199
Data do documento
Ano: 
987
Mês: 
8
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Sandino et Gundisaluo placuit nobis bone pacis uoluntas nullus pertimesceremus metus sed proprie nobis accessit uoluntas ut ubi uenderemus tibi Sunila et uxori tuo Gudilo sicut et uendimus larea de terra adiuta uestro domo. Et habet iacencia inter larea de Dulcidio et de alio lado de Astrulfo in uilla Sunlani territorio Portugalensis subtus monte Gundemar ribulo flumen Dorio. Et accepimus de uos precio duos modios in sicera(a) et in ciuada et una zorame tamto nobis bene complacuit et de precio penis apud uos(b) nichil remansit in debito ut habeatis uos et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum. Quicquid ex ea agitare facere uolueritis libera in Dei nomine habeatis potestate. Siquis aliquis omo uos pro id calumniare uoluerit an uoluerimus comodo habeatis licencia de nos adprehendere ipso que in carta resonat duplato et quanto fue[rit] ad uos meliorado et uobis perpetim habituro. Facta cartula uendicionis nostras Gustras(c). Era milesima XXV.a. Sandino et uxori mea Gundisalba in hanc carta uendicionis manus nostras † †.
Furtunio ts., — Gudesteo ts., — Flairo ts., — Vestremiro ts., — Sendina ts., — Mironus ts., — Viliuado ts., — Artaldo ts., — Maniulfo ts., — Sisualdo ts., — Visterla presbiter, — Cresconio, — Anserigo ts., — Sunila ts.
Sandus notuit.

Aparato: 

(a) As letras si- encontram-se adicionadas na entrelinha. — (b) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O último -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.