Carta donationis de uilla Torres

Cartulário:

Nº Documento: 
0535
Fólio: 
205v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
8
Dia: 
16
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 19, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Mauricius Colimbriensis sedis episcopus cum consensu meorum clericorum facio cartam donationis tibi Duram scutario de quadam portione de illa uilla de Torres que fuit de episcopo domno Paterno cui sit beata requies. Illa uilla diuiditur per medium et una medietas est mea et de alia medietate est mea sexta pars, de illis uero quinque partibus que remanent do tibi mediam partem ut eam ediffices et labores et habeas in tua uita et nobis pro illa seruias. Post tuum autem obitum supradicte sedi cum omni quod in ea edifficaueris relinquas. Si uero aut tu aut aliquis qualiscumque potentie hoc scriptum irrumpere uoluerit ut supradictum hereditatem extraniare cupiat a sede Sancte Marie Beate pro sola presumtione in quadruplum restituat predicte sedi. Et si perseuerauerit et noluierit dimittere usque ad mortem a fide Christi sit separatus et cum Iuda traditore perhenniter damnatus. Facta donationis carta XVII Kalendas Septembris, Era M C X.v I.
Rodericus archidiaconus ts., — Odorius archidiaconus ts., — Laurentius archidiaconus ts., — Bellitus Iustiz ts.
Petrus subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, com letra da época, mas diferente, desde de, tendo ainda na margem esquerda, também com letra da época, de Torres repetido.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.