[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0607
Fólio: 
234v
Data do documento
Ano: 
1143
Mês: 
2
Dia: 
8
Nota: 

1140-1143.

Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 637 (= Cópia C).

Innocencius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri I(ohanni) Bracarensi archiepiscopo salutem et apostolicam benediccionem. Grauamen et molestias quas sibi aliquis irrogari noluerit aliis inferre non debet. Ceterum, sicut uenerabili fratre nostro B(ernardo) Colinbriensi episcopo conquerente accepimus, quendam fratrem, quod utique ad eum spectabat, in abbatem Sancti Christofori eo inuite benedixisti, ordinaciones clericorum et alia, que ad ius episcopale pertinent, infra ipsius exercere parrochiam non formidas. Cum igitur suis terminis quisque debeat esse contentus, fraternitati tue mandamus precipimus quatenus de his omnibus, inconsulto et inuito predicto fratre nostro B(ernardo) episcopo, in Colinbriensi parrochia te nullatenus intromittas. Datum Laterani VI Idus Februarii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.