[Concilium]

Cartulário:

Nº Documento: 
0608
Fólio: 
234v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
8
Local: 
Sahagún
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 2-2v., doc. 4, cóp. séc. XIII.

Boso, Dei gratia Sancte Romane Ecclesie cardinalis et legatus. T(arasie) uenerabili regine Portugalensi(um) salutem et benediccionem. Venit ad aures nostras querimonia Coninbriensis episcopi de terra illa, de qua iam finem et concordiam feceramus in Burgensi concilio. Modo placuit nobis in concilio Sancti Facundi ut, audita racione utriusque episcopi, plenariam iusticiam faceremus Conimbriensi episcopo atque cartam illam qui in concilio Burgensi feceramus, affirmaremus. Vnde mandamus atque precipimus ut deinceps episcopus Colinbriensis terram illam, qui calumniabatut Portugalensis, isto iudicio in perpetuum possideat(a) et nunquam de illa terra amplius alicui respondeat ipse Colinbriensis episcopus, quia iusto iudicio fratrum nostrorum, id est Lascurrensis episcopi, Ouetensis, Tudensis, Auriensis et aliorum, Portugalensis episcopus est superatus. Nec amplius terram illam, cui in concilio Burgensi abrenunciauit, episcopus(b) potest uel debet habere nisi Colinbriensis episcopus uelit sustinere. Valete.

Aparato: 

(a) O primeiro -s- encontra-se adicionado na entrelinha. — (a) O e- encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.