[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0616
Fólio: 
235v-236r
Data do documento
Ano: 
1144
Mês: 
5
Dia: 
5
Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri P(etro) Portugalensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Dilecto filio nostro G(uidoni) diacono cardinali referente, accepimus qui, cum in partibus Hyspanie(a) tempore predecessoris nostri felicis memorie pape Innocentii legacionis officio fungeretur, hereditates Colinbriensis(b) ecclesie, que infra parrochiales terminos quos Portugalensi ecclesie restituit, continentur, uenerabili fratri nostro B(ernardo) episcopo et prefate Colinbriensis ecclesie causa discussa et cognita reddi preceperit. Quod si infra terminum tibi ab eo prefixum non fieret, personam tuam ab officio pontificali suspendit. Nos igitur quod ab eo racionabiliter factum est ratum habentes fraternitati tue mandamus quatinus infra XX dies, postquam presencia scripta susceperis, iam dictas hereditates ecclesie et episcopo Colimbriensi restituas. Alioquin, donec istud effectui mancipetur, te in eandem suspensionis sentenciam reuocamus. Datum Laterani III Nonas Maii.

Aparato: 

(a) Esta expressão está sopontada. — (b) As letras -sis encontram-se adicionadas na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.